760. "Ut volaret in desertum in locum suum." - Quod significet adhuc inter paucos, quia inter illos qui non in vita charitatis sunt, ut ecclesia interea provideatur inter plures, constat ex illis quae supra (n. 730 [a], 731) explicata sunt, ubi simile dicitur; cum differentia solum, quod ibi de muliere dicatur, quod "fugerit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo," hic autem quod "volaverit in desertum in locum suum."