Apocalypse Explained (Whitehead) n. 761

Previous Number Next Number See English 

761. "Ut aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis." - Quod significet usque dum ecclesia crescit et venit ad suum plenum, constat ex significatione "ali," quod sit sustentari et interea crescere; a significatione "temporis et temporum et dimidii temporis," quod sit status incrementi ecclesiae usque ad suum plenum, simile enim per illa significatur quod supra (vers. 6) per "dies mille ducentos sexaginta," nam simile de muliere ibi dicitur, nempe quod "fugerit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta;" quod per hunc numerum simile significetur quod per numerum "tria et dimidium," tum quod per numerum "septem," nempe usque dum crescit in plenum, videatur supra (n. 732): quod autem hic "tempus, tempora ac dimidium temporis" dicatur, est quia numeri illi praedicti in suis locis etiam significant tempora, et per "tempora" significantur status vitae qui procedunt (videatur supra, n. 571, 610, 664, 673, 747), hic itaque qui procedunt et crescunt usque ad plenum: quod dicatur "tempus, tempora et dimidium temporis," est quia "tempus" in singulari significat statum boni, "tempora" in plurali significant statum veri, utrumque quoad implantationem eorum, et "dimidium temporis" significat sanctum ecclesiae: causa quod talia significentur, est quia res in singulari involvit bonum, in plurali vera, et dimidium sanctum; quod dimidium involvit sanctum, est quia "tria" significant plenum, similiter "tria et dimidium" ac "septem;" at "septem" significant plenum dum agitur de sanctis, ac dimidium illud post tria, implet et facit numerum septem, nam tria et dimidium duplicata sunt septem, ac numerus duplicatus et multiplicatus simile significat cum numero qui duplicatur aut multiplicatur, ut hic "septem" simile cum "tribus et dimidio:" quod "septem" significent plenum et totum, et dicantur de sanctis, videatur supra (n. 20, 24, 257). Quod per "tempus, tempora et dimidium temporis" talia significentur, constare potest ex his apud Danielem, "Vir indutus linteis "sustulit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juravit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, et cum consumpturi essent dispergere manum populi sanctitatis, consummanda essent omnia haec" (xii. 7):

ex quibus patet quod per illa "tempora" significetur consummatio; nam dicitur, "usque dum consummanda essent omnia haec;" per consummationem intelligitur impletio, ita usque ad plenum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church