Apocalypse Explained (Whitehead) n. 827

Previous Number Next Number See English 

827. "Dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae." Quod significet ordinationem statutam quod prorsus talia docerentur et crederentur ab omnibus in ecclesia, constat ex significatione "habitantium super terra," quod sint omnes qui ab ecclesia (ut mox supra, n. 826); et ex significatione "imaginis bestiae," quod sit doctrina fidei separatae a bonis operibus et inde cultus, confirmata ex sensu litterae Verbi per ratiocinia ex naturali homine; inde per "facere illam imaginem" significatur facere statutum seu ordinare quod prorsus ita doceatur et credatur; ut quoque factum est in ecclesiis ubi doctrina fidei separatae recepta est. Quod "imago" illa significet, est quia omnia spiritualia sisti possint per imagines, tum per idola in mundo spirituali, et per illa effigiari singula doctrinae, quod etiam factum vidi; inde est quod "imagines" et "idola" in Verbo talia significent; quod "idola" significent falsa doctrinae, videatur supra (n. 587, 650 [b], 654 [h], 780 [a]): inde nunc per "dicere habitantibus super terra facere imaginem bestiae," significatur ordinatio statuta ut ab omnibus in ecclesia prorsus talia docerentur et crederentur. Quod apud illos qui ab Ecclesiis Antiquis fuerunt imagines repraesentativae doctrinae eorum et inde cultus factae sint, at quod filiis Israelis, propter propensionem animi eorum ad cultum idololatricum, illas facere prohibitum fuerit, constat ex Verbo.

[2] Ut itaque sciatur quod "imagines" talia significent, velim ad confirmationem sequentia loca e Verbo adducere: Apud Mosen, "Non facies tibi sculptile, aut ullam imaginem quae in caelis desuper, et quae in terris infra, et quae in aquis sub terra; non incurvabis te illis, et non coles illa" (Exod. xx. 4, 5);

"Non facietis vobis idola, nec sculptile aut statuam erigetis vobis, nec lapidem imaginis dabitis in terra vestra ad incurvandum vos {1}illis" (Levit. xxvi. 1);

"Ne faciatis vobis sculptile imaginis ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, figuram ullius piscis qui in aquis sub terra" (Deutr. iv. 16-18):

quod filiis Israelis prohibitum fuerit idola, sculptilia, imagines et figuras ullius rei in caelis, in terra, et in aquis facere, erat, quia Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt ante Ecclesiam Israeliticam, ecclesiae repraesentativae fuerunt, et quia filii Jacobi prorsus externi homines fuerunt, et externi homines eo tempore, quando omnis cultus repraesentativus fuit, proni ad idololatrias erant, ita ad cultum talium quae coram oculis apparebant. Nunc quia Antiquae Ecclesiae repraesentativae fuerunt, ideo homines istarum ecclesiarum fecerunt sibi sculptilia et imagines variarum rerum, quae repraesentabant et inde significabant caelestia; et antiqui delectabantur illis ex eo quod significarent talia; quare cum illa inspectabant, recordabantur caelestium quae repraesentabant, et quia haec religionis illorum fuerunt, illa colebant; inde erant illis luci, erant excelsa, erant figurae sculptae, fusae et pictae, positae vel in lucis, vel super montibus, vel in templis, vel in domibus eorum. Inde in Aegypto, ubi scientia repraesentationum, quae eadem est cum scientia correspondentiarum, floruit, fuerunt imagines, idola et sculptilia, tum hieroglyphica; similiter apud varias gentes. Sed quando homines ecclesiarum illarum ab internis facti sunt externi, tunc caelestia et spiritualia, quae repraesentabantur et inde significabantur, remanserunt sicut traditiones apud illorum sacerdotes et sapientes, qui vocati sunt magi et harioli; inde vulgus propter religiosum, quod patres illorum in illis viderunt, coepit colere illa, et {1}vocare suos deos. Nunc quia filii Jacobi prae ceteris externi homines fuerunt, et inde proni ad idololatrica, et quoque ad magica, ideo tam severe prohibitum fuit illis sibi facere sculptilia, imagines et figuras ullius similitudinis rerum existentium in caelis, super terra, et in mari; quia omnia quae in mundo sunt, repraesentativa sunt, sicut volatilia, bestiae, pisces, reptilia; nam quantum illa idololatrice colebant, tantum non agnoscebant Jehovam; sed usque quia etiam apud illos repraesentativa ecclesia fuit, aedificatum est Tabernaculum, in quo repraesentativa caelestium praecipua posita fuerunt, sicut mensa super qua panes, altare aureum super quo suffiebatur, candelabrum cum lucernis, arca cum propitiatorio et cum cherubis desuper, altare non procul ab ostio tabernaculi, super quo ignis sacer; ac postea aedificatum est Templum, in quo etiam omnia repraesentativa erant, sicut picturae inibi, lavacra extra illud, mare aeneum sub quo boves qui portabant, tum columnae et porticus, cum vasis ex auro, quae omnia illis licuit colere sicut sancta, modo agnoscerent Tabernaculum ac postea Templum pro Habitaculo Jehovae: haec data sunt illis ne deflecterent ad idololatrica et magica, quae tunc erant apud varias gentes in Asia, ut in Aegypto, Syria, Assyria, Babele, Tyro et Sidone, Arabia, Aethiopia, Mesopotamia, ac imprimis in terra Canaane, et circum illam.

[3] Ex his constare potest unde est quod "idola" in Verbo significent falsa religionis, ac "imagines" doctrinalia. Quod talia fuerint apud varias gentes in terris Asiaticis, constare potest ex diis Labanis Syri, quos Rachel uxor Jacobi abstulit (Gen. xxxi. 19, 20); ex vitulis et aliis idolis in Aegypto; ex hieroglyphicis ibi sculptis et pictis in templis, super obeliscis et super parietibus; ex Dagone idolo Philisthaeorum in Ekrone; ab idolis a Salomone factis, ac postea a regibus in templo Hierosolymae, ac in Samaria; et ab altaribus, statuis, imaginibus et lucis, apud gentes terrae, quae filii Israelis destruere jussi sunt, ut patet ex variis locis in Verbo.

[4] Ex scientia correspondentiarum et repraesentationum etiam fuit, Quod sacerdotes et harioli Philisthaeorum suaserint ut facerent imagines haemorrhoidum et murium qui vastarunt terram, ex auro, et ponerent illas juxta arcam, quam remittebant super plaustro novo ducto a vaccis; et quod sic darent Deo Israelis gloriam (1 Sam. {1}vi., seq.);

sciebant enim tunc sacerdotes et harioli illorum, quid illa omnia repraesentabant; et quod haemorrhoidum et murium imagines significarent falsa religionis illorum, quae placarentur per illas factas ex auro, ut dona.

[5] Doctrinalia etiam per "imagines significantur in sequentibus locis: Apud Ezechielem, "Argentum eorum in plateas projicient, et aurum eorum in abominationem erit,..eo quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imaginis abominationum detestationum suarum fecerint ex eo; ideo dedi id illis in abominationem" (vii. [19,] 20):

agitur ibi de devastatione ecclesiae per falsa et mala, quae intelligitur ibi per "gladium," "pestem" et "famem" (vers. 15), quae consument illos: per "argentum," quod in plateas projicient, et per "aurum" quod in abominationem erit, significatur verum ecclesiae ac bonum ejus versa in falsum et in malum; "in plateas projicere" significat dispergere, et "esse in abominationem" significat verti in malum infernale, nam hoc abominationi est: "quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imagines abominationum detestationum suarum fecerint ex eo," significat quod totam ecclesiam et doctrinam ejus, ac omnia quae in ea, impleverint profanis; "decus ornatus" significat ecclesiam et ejus doctrinam; ac "imagines abominationum detestationum" significant omnia ejus, ita doctrinalia, quorum bona et vera profanata sunt; "abominationes" sunt bona profanata, ac "detestationes" sunt vera profanata.

[6] Apud eundem, "Accepisti..vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines maris, cum quibus scortareris" (xvi. 17):

haec de "abominationibus Hierosolymae," per quas intelliguntur adulterationes veri ac boni doctrinae ex Verbo; "vasa ornatus ex auro et argento" significant cognitiones boni et veri ex Verbo; "facere inde imagines maris significat facere doctrinalia ex falsis apparentia sicut ex veris; et "scortari cum illis" significat falsificationem illarum.

[7] Apud eundem, Oholiba scortata est in Aegypto,...."amavit filios Aschuris;....addidit ad scortationes suas..cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictos minio,....adamavit eos ad aspectum oculorum" (xxiii. {1}3, 12, 14, 16):

per "Oholibam" intelligitur Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, proinde doctrina ecclesiae; per "scortari" significatur falsificatio et adulteratio Verbi; et quia per "Aegyptum" significantur vera naturalia, quae vocantur scientifica, et per "Aschurem" vera rationalia, tum in opposito sensu falsa, inde patet quid significatur per "scortari cum illis:" quoniam per "Chaldaeos" significantur vera Verbi profanata, quia applicata amoribus sui et mundi, inde per "imagines Chaldaeorum" significantur doctrinalia illis amoribus litantia; "pictae minio," significat illa exterius apparentia sicut vera, tametsi intus sunt profana; simile significatur per "viros pictos super pariete;" "paries pictus" est doctrinalium apparentia in externis. Per "imagines" similia significantur apud Esaiam, cap. ii. 16; apud Davidem, Ps. lxxiii. 20; tum in sequentibus in Apocalypsi, cap. xiv. 9-11; cap. xv. 2; cap xvi. 2; cap. xix. 20; cap. xx. 4. (Videantur insuper quae de "idolis" et "sculptilibus" supra, n. 587, 650 [d], 654 [h], 780 [a], dicta, et ex Verbo allata et explicata sunt.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church