Apocalypse Explained (Whitehead) n. 828

Previous Number Next Number See English 

828. Actum est supra de amore in Dominum, in quo amore sunt angeli qui in tertio caelo; sequitur nunc ut aliquid dicatur de amore erga proximum apud illos angelos. Per "proximum" ab illis intelliguntur usus, qui {1}quidem sunt opera; sed usus illis sunt omnia quae fiunt apud illos a Domino, quae praecipue spectant cultum Domini, ecclesiam Ipsius, implantationem sanctorum ejus, praecipue apud infantes, cum quibus habent conjunctionem, et quibus inspirant innocentiam et ejus affectiones, etiam bonum societatis in communi et quoque in particulari: haec sunt praecipue amoris illorum, quia sunt amoris Domini; operatur Dominus illa apud eos per amorem implantatum vitae illorum, qui talis est ut in illis percipiant jucunditatem vitae suae. Quod illa sint eorum proximus, est quia non spectant ad personas, sed ad talia quae apud personas; in sapientia enim prae ceteris angelis sunt, et sapientia est spectare alios ex talibus quae apud illos sunt, et quae faciunt illos: unusquisquis enim angelus, spiritus et homo est suus amor et sua affectio, ita suum bonum et inde suum verum; haec quia faciunt illos, non ad aliud spectare possunt, quia sapientes sunt, quam ex quo sunt; hoc illis est proximus, seu frater et socius, ut saepius in Verbo dicitur; "frater" est illis bonum et "socius" est illis verum: inde patet quid amor erga proximum in tertio caelo.

[2] Reliqua quae concernunt vitam civilem, moralem, et domesticam, sunt quoque opera, quae ex affectione faciunt; sed non sunt opera talia quae ab illis intelliguntur per "proximum," seu "fratrem et socium," trahunt enim aliquid ex mundo, tum etiam ex {2}utili pro se et suis; sunt usuum praedictorum derivationes et productiones, et sunt talia quae procedunt ex cogitatione eorum, de quibus ideo possunt sermocinari; haec vitam illorum corporis tenent in statu, ut vita amoris illorum inhabitare possit, ac fungi suis usibus. Hi angeli, quia tales sunt, non sciunt quid charitas nec quid fides; sed pro charitate illis est amor boni, et pro fide illis est amor veri; sunt etiam continue in amore boni et veri, quia vita illorum est affectio boni, in qua et ex qua est perceptio veri; quare cum nominatur charitas ex qua fides, et cum nominatur fides quae ex charitate, non sciunt quid sunt. Angeli tertii caeli, quia tales sunt, apparent coram angelis inferiorum caelorum sicut infantes, quidam sicut pueri, et omnes sicut simplices; tum etiam incedunt nudi. Quod appareant sicut infantes et sicut pueri, est quia in innocentia sunt, et amor in Dominum a Domino est innocentia; inde etiam [per] "infantes" et per "pueros" in Verbo innocentia et quoque amor in Dominum significatur.

[3] Quod appareant simplices, est quia non de sanctis caeli et ecclesiae loqui possunt; illa enim apud eos non in memoria sunt, unde omnis loquela, sed in vita; et inde in intellectu non sicut cogitatio, sed sicut affectio boni in sua forma, quae non descendit in sermonem; quae si descenderet, non loqueretur, sed modo sonaret; et illi qui de talibus non loqui possunt, apparent sibi et aliis sicut simplices: tum etiam quia in humilitate cordis sunt, scientes quod sapientia sit percipere quod vix aliquid sit quod sapiunt, respective ad illa quae non sapiunt. Quod procedant nudi, est quia "nuditas" in sensu spirituali est innocentia, et quia "vestes" significant vera investientia bonum, et vera investientia sunt in memoria, et inde in cogitatione; apud eos autem vera sunt in vita, ita abscondita, et non se manifestantia quam coram perceptione, dum alii loquuntur illa, ac ministri illorum ex Verbo praedicant illa: perficiuntur etiam ex loquelis illorum qui in intellectu veri sunt, ex praedicationibus, et quoque ex libris: scribunt etiam, sed non per litteras, ut alii angeli, sed per curvaturas et inflexiones, quae continent arcana, quae intellectum angelorum in inferioribus caelis transcendunt. Habitant quoque in expansis supra alios, ac ibi in hortis ubi arboreta et floreta, sic in perpetuis repraesentativis caelestium; et quod mirum, non invenitur ibi lapis; causa est, quia "lapis" significat verum naturale, "lignum" autem bonum, "arbor" perceptionem, ac "flos" implantationem. Haec de amore in Dominum, et de amore erga proximum, ita de amore caelesti; in sequentibus dicetur de amore spirituali, tum de charitate et de fide.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church