Apocalypse Explained (Whitehead) n. 829

Previous Number Next Number See English 

829. "Quae habet plagam machaerae et vixit." Quod significet qualia sunt naturalia illa quae conjunxerunt illa quae ex sensu naturali Verbi ad confirmationem desumpserunt, constat ex explicatione illorum quae supra in versu tertio hujus capitis dicta sunt, ubi haec verba, "Vidi unum capitum ejus sicut sauciatum ad mortem, et plaga mortis ejus sanata est;" explicationem videas supra (n. 785, 786): quod "machaera" significet pugnam falsi contra verum, ac destructionem veri per falsa, videatur etiam supra (n. 131, 367).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church