833. "Et faciat ut quicunque non adorant imaginem bestiae, occidantur." Quod significet minas mortis aeternae pro illis qui non omnia et singula, quae sic stabilita sunt, credunt, constat ex significatione "adorare," quod sit agnoscere et credere (ut supra, n. 790 [a], 805 [a], 821 [a]); ex significatione "imaginis bestiae," quod sit doctrina fidei separatae, et ordinatio, ut omnia et singula, quae ibi stabilita sunt, doceantur et credantur (de qua mox supra, n. 827 [a]); et ex significatione "occidi," quod sit spiritualiter occidi, hoc est, perire morte aeterna (de qua supra, n. 315, 589): exinde patet quod per "facere ut quicunque non adorant imaginem bestiae, occidantur," significentur minae mortis aeternae pro illis qui non omnia et singula, quae ita stabilita sunt, credunt. Quod ita sit, notum est, nam annuntiatur cuique salvatio, ita vita aeterna, illis [qui] credunt doctrinae, et denuntiatur damnatio et mors aeterna illis qui non credunt.