Apocalypse Explained (Whitehead) n. 834

Previous Number Next Number See English 

834. Quoniam actum est de amore caelesti et de amore spirituali, sequitur ut nunc aliquid dicatur de amore spirituali naturali, in quo sunt angeli primi seu ultimi caeli; hic amor est qui proprie vocatur charitas erga proximum. Hi angeli, quia paene similes sunt hominibus in mundo quoad intellectum, et quia sunt naturales, non habent intellectum, nisi parum, elevatum supra suum in mundo; quare non vident vera in luce, sicut angeli secundi caeli; sed recipiunt, agnoscunt et credunt illa ex doctrina, in qua, antequam intromittuntur in caelum, instruuntur: inde est quod solum intelligentiores illorum sciant quid charitas erga proximum; simplices ibi credunt quod unusquisque homo sit proximus, et quod charitas sit opem ferre indigentibus, ac facere bonum pauperibus, peregrinis, et sic porro; spectant imprimis ad personas et ad loquelas illorum, et non ad interiora ex quibus sunt. Causa est, quia naturales sunt, et naturalis homo non abstracte cogitat ab illis quae oculis videt, nisi quantum in lumen suum naturale admittit lucem e caelo. Sed usque instruuntur ibi, quod per "proximum" in Verbo non intelligatur homo solum quoad personam, sed quoad quale in illo, quod facit ut sit homo talis aut talis; et quod quale hominis sit ex intellectu et voluntate ejus, et quale intellectus ex veris, et quale voluntatis ex bonis, et quale utriusque tam intellectus quam voluntatis ex amore ejus: inde scitur, quod quia unusquisque homo est proximus, sit unusquisque homo proximus ex quali ejus, et inde quod quale hominis, ex quo est homo, in sensu spirituali intelligatur per "proximum:" alioqui foret tam malus quam bonus aeque proximus; et tamen benefacere malis quandoque est malefacere bonis. Quod ita sit, quisque potest ex lumine naturali videre. Elige tibi in coadjutorem, aut in famulum, ex vicinis aliquem, et siste decem ante oculos, ex quibus electurus es unum; num eligis aliquem, ex facie? annon ex quali quod amas, quod est sincerum, modestum, pium, probum? haec spectas cum illos intueris. Simile est cum proximo, quod sit quale hominis quod amandum est. Inde sequitur quod proximus in spirituali sensu sit illud apud hominem, ex quo talis aut talis homo est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church