Apocalypse Explained (Whitehead) n. 872

Previous Number Next Number See English 

872. "Et omni genti et tribui et linguae et populo." Quod significet omnibus qui in vitae et doctrinae bonis et inde veris sunt, constat ex significatione "gentis," quod sint qui in bono vitae, quia in bono amoris (de qua supra, n. 175, 331, 625); ex significatione "tribus," quod sint qui in veris ex bono sunt (de qua supra, n. 39, 430, 431); ex significatione "linguae," quod sit confessio ex bono cordis, ita in doctrinae bono (de qua supra. n. 455, 625); et ex significatione "populi," quod sint qui in doctrinae veris (de qua etiam supra, n 175, 331, 625); ex quibus patet quod per "omnem gentem et tribum et linguam et populum," significentur omnes qui in vitae et doctrinae bonis et inde veris sunt, ita tam simplices quam docti, ubicunque sint, sive intra ecclesiam sive extra illam. Secundum sensum litterae, per "omnem gentem, tribum, linguam et populum" intelliguntur omnes ex quacunque religione sunt; sed in sensu spirituali intelliguntur omnes qui bene vivunt, et bene intelligunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church