897. [Vers. 13.] "Et audivi vocem e caelo dicentem mihi." Quod significet consolationem a Domino post tentationes, constat ex significatione "vocis dicentis," quod sint illa quae sequuntur, quae sunt consolationes post tentationes (de qua infra): et ex significatione "e caelo dicere," quod sit a Domino; quod enim e caelo dicitur, est Divinum Verum, et hoc quidem ab angelis e caelo dicitur, et usque a Domino per angelos; nam angeli, sicut homines, non possunt aliquod verum a se cogitare, nec bonum a se facere, sed a Domino; quapropter per "angelos" in Verbo significantur Divina vera a Domino, ac per "caelum" significatur Dominus. Qui credunt quod angeli immediate creati sint, et in statu integritatis tali ut possint bonum facere a se, maxime falluntur; omnes enim angeli, qui in universo caelo sunt, fuerunt homines, et inde illis propria, qualia sunt hominibus, quae non sunt nisi quam mala; sed quia, dum homines in mundo vixerunt, a Domino regenerati sunt, et inde possunt detineri a malis et inde falsis ac teneri in bonis, et cum detinentur a malis et tenentur in bonis a Domino, tunc videtur sicut in bonis sint a se, sed usque sciunt et percipiunt quod hoc sit illis a Domino, et non a se; inde patet quod universum caelum angelicum, quoad intelligentiam et sapientiam, et quoad affectiones boni et veri, sit Dominus; inde nunc est quod per "vocem dicentem e caelo" significentur talia quae a Domino, hic consolationes post tentationes; et hoc quia in praecedente versu actum est de patientia illorum qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu, et per "patientiam" ibi significantur tentationes.
[2] De consolationibus post tentationes, nunc aliquid dicetur: omnes qui a Domino regenerantur tentationes subeunt, et post tentationes gaudia habent; sed unde tentationes sunt, et post illas gaudia, quae hic intelliguntur per consolationes, in orbe adhuc nescitur, ex causa quia pauci sunt quibus sunt tentationes spirituales, quia pauci sunt in cognitionibus boni et veri, et adhuc pauciores qui in conjugio boni et veri, hoc est, in veris quoad doctrinam et simul in bonis quoad vitam, et non alii in tentationes spirituales immittuntur quam illi; quia si alii, illi in tentationibus succumberent; et si succumberent, foret status eorum posterior pejor statu eorum priori. Quod non alii in tentationes spirituales possint immitti quam qui in conjugio boni et veri sunt, est genuina causa, quia mens spiritualis, quae proprie est internus homo, non apud alios aperiri potest, nam cum illa mens aperitur, tunc tentationes existunt: causa est, quod caelum, hoc est, Dominus per caelum, per mentem spiritualem hominis influat in mentem naturalem ejus; non alia est via caeli, hoc est, Domini per caelum in hominem; et cum caelum influit, tunc removet obstantia, quae sunt mala et inde falsa, quae in naturali mente seu in naturali homine resident; et illa non removeri possunt quam per vivam agnitionem illorum ab homine, et dolorem animae propter illa: inde est quod in tentationibus sint homini angores ex malis et falsis in cogitationem exsurgentibus; et quantum tunc homo agnoscit sua peccata, se reum facit et supplicat de liberatione, tantum tentationes ei conducunt. Ex his patet quod homini tentatio spiritualis sit, dum internum ejus, quod vocatur mens spiritualis, aperitur, ita dum homo regeneratur. Quando itaque mala et falsa hominis remota sunt, tunc tentationes peractae sunt, et illis peractis influit gaudium per caelum a Domino, et illius mentem naturalem implet; hoc gaudium est quod intelligitur hic per "consolationes:" has consolationes accipiunt omnes qui tentationes spirituales subeunt; ab experientia loquor. Quod homo post tentationes gaudia accipiat, est quia homo post illas admissus est in caelum; nam homo per tentationes conjungitur caelo, et immittitur in illud; inde ei gaudium simile quod est angelis ibi.