898. "Scribe." Quod significet certitudinem, constat ex significatione "scribere," quod sit certitudo; nam quod e caelo dicitur, et mandatur ut scribatur, id est sicut quod subscriptum est, ita verum et inde certum; hic, quod consolationes habituri sint, et beati futuri, qui tentationes spirituales patiuntur. Quod "scribere" significet certitudinem, est quia scriptio est ultimus actus cogitationis et inde sermonis, ac ita certum, quia terminatum: se habent haec sicut omnia quae homo vult, cogitat et inde loquitur, et non terminat illa per facere; illa nondum sunt in vita hominis, nam deest ultimum, in quo priora coexistant. Quod per "scribere" inde significetur inscribere vitae, videatur supra (n. 222).