Apocalypse Explained (Whitehead) n. 906

Previous Number Next Number See English 

906. "Et super nube sedens similis Filio hominis." Quod significet Dominum [in caelis], in Divino Vero seu Verbo, quod ab Ipso, constat ex significatione "nubis albae," quod sit Divinum Verum in ultimis quale est Verbum in sensu litterae, cui sensus spiritualis inest (de qua mox supra); ex significatione "sedere super illa," quod sit in caelis, ubi Divinum Verum est in sua luce, quale est Verbum in sensu spirituali; ex significatione "Filii hominis," quod sit doctrina veri, et in sensu supremo Dominus quoad Verbum (de qua supra, n. 63, 151). Quod per "nubem" significetur Verbum, et per "sedentem super nube" Dominus quoad Verbum, quisque mirari potest, quoniam coram illis, qui omnia secundum sensum litterae Verbi comprehendunt, non videri aliud potest quam quod "nubes" significet nubem, et non tale spirituale quale est Verbum, quia hoc non apparet affine aut concordans cum nube; sed usque est Divinum Verum in ultimis, quale est Verbum in littera, quod significatur: causa est, quia in mundo spirituali Divinum Verum defluens ex superioribus caelis in inferiora apparet sicut nubes; visa etiam est mihi, et ex illa, et ejus variegatione concludere potui de quali veri quod inter se locuti sunt angeli caeli superioris.

[2] Simile significatum est per "nubem" quae super Monte Sinai, cum promulgabatur Lex, quae erat Divinum Verum, apparuit; et per "nubem" quae super Tentorio conventus quovis die visa est, et quae quandoque implevit illud; tum per Nubem lucidam, quae obumbravit Petrum, Jacobum et Johannem, cum transformatus apparuit Jesus; e qua nube vox audita est, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, in quo Mihi complacuit; Ipsum audite" (Matth. xvii. 5; Luc. ix. 34, 35);

tum in sequentibus locis apud Evangelistas, "Tunc apparebit signum Filii hominis,....et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (Matth. xxiv. 30; Luc. xxi. 27):

Et Jesus dixit, "Nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matth. xxvi. 64; Marc. xiv. 61, 62):

per "venire in nubibus caeli," etiam in his locis intelligitur manifestatio Domini in Verbo; nam post adventum Ipsius manifeste viderunt praedictiones de Domino in propheticis Verbi, quas non prius; et adhuc manifestius hodie, cum sensus spiritualis Verbi apertus est, in quo in supremo sensu ubivis agitur de Domino, de subjugatione infernorum ab Ipso, et de glorificatione Humani Ipsius; hic sensus est qui intelligitur per "gloriam," in qua venturus; quod "gloria" significet Divinum Verum spirituale, quale est in caelis, videatur supra (n. {1}33, 874). Ex his constare potest quid significat quod Johanni visa sit "nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis;" nam agitur in nunc sequentibus de separatione bonorum a, malis ante ultimum judicium, ac dein de illo judicio; similiter ac praedictum est a Domino quod "venturus in nubibus caeli," apud Evangelistas, et quoque in primo capite Apocalypseos his verbis, Jesus Christus, "qui est Testis fidelis, primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae;....ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus" (vers. 5, 7).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church