907. "Habens super capite suo coronam auream." Quod significet Divinum Bonum accinctum ad judicium, constat ex significatione "coronae aureae" super capite, quod hic sit Divinum Bonum accinctum ad judicium, quia agitur in nunc sequentibus de separatione bonorum a malis, quae separatio ultimum judicium praecedit; ita "Filius hominis," per quem intelligitur Dominus quoad Divinum Verum seu Verbum, accinctus ad separandum bonos a malis, et dein ad judicium faciendum; quod hoc intelligatur per "coronam auream super capite Filii hominis," constare potest ex regibus apud filios Israelis, et quoque apud antiquos, qui Dominum repraesentabant, quod accincti ad bellum, et in proeliis gestaverint coronas aureas (de qua re videatur supra, n. 553); causa erat quia reges repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et hoc conjunctum Divino Bono procedit a Domino; quare ut hoc repraesentaretur, reges gestabant coronas ex auro, nam "aurum" significat bonum (videatur supra, n, 242 [a,c]): quod "corona aurea" significet bonum et inde sapientiam, et quod vera sint quae coronantur, etiam supra (n. 272).
[2] Arcanum quod in hoc latet, est quia Divinum Bonum non judicat quemquam, sed Divinum Verum; causa est, quia Divinum Bonum amat omnes, et quantum homo sequitur, trahit ad caelum, at Divinum Verum separatum a Bono damnat omnes, et judicat ad infernum; ne itaque omnes damnentur et judicentur ad infernum, sed [ut] Divinum Bonum moderaretur et elevaret ad caelum, quantum possibile, ideo fuit corona aurea super capite, per quod significatur Divinum Bonum accinctum ad judicium, nempe ad moderandum. Quod Divinum Bonum non judicet quemquam, sed Divinum Verum, intelligitur per haec Domini verba, "Non Pater judicat quemquam, sed judicium..dedit Filio" (Joh. v. 22):
per" Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et per "Filium" Divinum Verum; (quod per "Patrem" intelligatur Divinum Bonum, videatur supra, n. 200, 254; et quod per "Filium" Divinum Verum, n. 63, 151, 724:) tum per haec, Pater dedit Filio "judicium faciendi, quia Filius hominis est" (Joh. v. 27):
per "Filium hominis" significatur Divinum Verum (videatur etiam supra, n. 778 [b]).
[3] Sed usque intelligendum est quod Dominus non judicet aliquem per Divinum Verum, sed Divinum Verum in se spectatum hominem qui non recipit, sed rejicit illud, judicat illum, ut manifeste constare potest ab his Domini verbis, Jesus dixit, "Si quis mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui spernit Me, et non accipit verba mea, habet qui judicet illum, Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum in extremo die" (Joh. xii. 47, 48; tum quoque Joh. iii. 17):
per "Verbum" intelligitur Divinum Verum, nam hoc in Verbo est, et est Verbum; quod hoc in se spectatum judicaturum sit hominem, et non Ipse Dominus per illud, patet manifeste; nam dicit Dominus, "Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum." Quod Ipse Dominus non judicet, est quia est Divinus Amor, et est Divinum Bonum unitum Divino Vero, et hoc separari ab illo non potest, sunt enim unum; ac Divinum Bonum non judicat quemquam, sed salvat, ut supra dictum est; ita quoque Divinum Verum, quod cum Divino Bono unitum procedit a Domino. Quod apud Johannem dictum sit quod "datum sit Filio judicium faciendi," intelligendum est sicut id quod de Ipso dicitur quod "irascatur," "excandescat," "conjiciat in infernum," cum tamen Dominus nemini irascitur, nec conjicit in infernum, sed quod ipse homo semet (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 545-550); ita quoque quod contemptus et rejectio Divini Veri, consequenter falsum ex malo, hominem judicet, ita etiam homo semet.
[4] Quomodo Divinum Verum in se spectatum judicat hominem, etiam dicetur: homo qui in falsis ex malo est, ex contemptu et rejectione Divini Veri, is in odio est contra illud, ac flagrat id destruere apud unumquemvis qui in illo a Domino est; quod cum conatur, est quasi qui se in ignem conjicit, aut sicut quis faciem contra petram illidit; non quod ignis causa sit, nec petra, sed homo qui hoc facit: nam res in se talis est, quod Divinum Verum nusquam pugnet contra falsum ex malo, sed hoc contra illud, proinde non caelum contra infernum, sed hoc contra illud.