Apocalypse Explained (Whitehead) n. 908

Previous Number Next Number See English 

908. "Et in manu sua falcem acutam." Quod significet Divinum Verum exquisite explorans et separans, constat ex significatione "falcis," quod sit Divinum Verum exquisite explorans et separans; quod per "falcem" id significetur, est quia per illam paene simile significatur quod per "gladium" et "machaeram," quae quod in spirituali sensu sit Divinum Verum pugnans contra falsum, et dispergens illud, videatur supra (n. {1}73, 131, 367); hic itaque loco gladii et machaerae dicitur "falx," quia agitur de messe, de qua et de falce plura in sequentibus dicentur. Quod "falx acuta" Divinum Verum exquisite explorans et separans significet, est quia per "messem" significatur ultimus status ecclesiae praecedens ultimum judicium, quando Dominus explorat unumquemvis et separat; quo facto boni elevantur in caelum, et mali conjiciuntur in infernum, quod est ultimum judicium. Quod ante illud talis exploratio et separatio fiat, et quoque quod hodie facta sit, aliqua ab experientia in opere De Ultimo Judicio dicta sunt, et quoque supra; tum plura de eo in Appendice ad finem hujus libri dicentur.

[2] Quod "acutum" significet accuratum, exquisitum et prorsus, absque explicatione patet, nam falx acuta, sicut gladius acutus, exquisitius agit, et subtilius penetrat, ut constare potest ex sequentibus; Apud Esaiam, Jehovah "posuit..os meum, sicut gladium acutum" (xlix. 2):

per "os prophetae" etiam significatur Divinum Verum, quare comparatur gladio acuto, quia intelligitur illud penetrans, prorsus dispergens et destruens falsum. Similiter in Apocalypsi, "Ex ore" Filii hominis "romphaea anceps acuta exivit" (i. 16; cap. ii. 12; cap. xix. 15, {2}21). Lingua impiorum, quae falsa ex interiori malo loquitur, penetrat, et dispergit vera, etiam comparatur gladio acuto et telis acutis, apud Davidem, "Anima mea in medio leonum cubo, inflammantur filii hominis, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Ps. lvii. 5 [B.A.4]):

et alibi, "Jehovah, libera animam meam a labio mendacii, a lingua doli,....tela potentis acuta" (Ps. cxx. [2,] 4):

"labium mendacii" et "lingua doli" pro falsis ex malo; dispersio veri per illa significatur per "gladium acutum," et per "tela acuta." (Pariter Ezech. v. 1.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church