909. (Vers. 15.] "Et alius angelus exivit e templo." Quod significet explorationem a Domino de statu ecclesiae in communi, constat ex illis quae sequuntur; sequitur enim quod "clamaverit angelus magna voce, Mitte falcem tuam et mete, quia venit tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," per quae significatur annuntiatio post explorationem, quod tempus sit colligendi bonos et separandi illos a malis, quoniam finis ecclesiae est: ex significatione "templi," quod sit caelum et ecclesia, ac Divinum procedens a Domino, (de qua, supra, n. 220, 630, {1}700 [a]); quod hic status ecclesiae in communi intelligatur, est quia sequitur quod "duo alii angeli exiverint, unus e templo quod in caelo, et alter ex altari," per quae significantur manifestationes a Domino de separatione; quod sit exploratio a Domino quae significatur, est quia per "angelum" in Verbo intelligitur aliquid Domini (videatur supra, n. 869, 878, 883); angeli enim ex se nihil de statu ecclesiae possunt explorare, sed ex Domino.