938. "Dicentes, Magna et mirabilia opera tua."-Quod significet quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ab Ipso, constat ex significatione "operum Domini," quod sint omnia bona caeli et ecclesiae; quod haec per "opera Ipsius" significentur, est quia sequitur, "justae et verae viae tuae," et per "vias" Domini significantur omnia vera caeli et ecclesiae: in Verbo enim ubi dicitur de bono etiam dicitur de vero, propter conjugium caeleste, quod est conjugium boni et veri, in singulis ejus; inde quoque patet quod per "opera" hic significentur bona, et per "vias" vera: quod bona caeli et ecclesiae sint opera Domini, est quia caelum est caelum et ecclesia est ecclesia ex bono amoris in Dominum et bono amoris erga proximum (videatur opus De Caelo et Inferno, n. 13-19).
[2] [Continuatio.] Actum est in articulo 936 de desistentia a malis ex libero spirituali, in quo unusquisque homo tenetur a Domino: at quia omnia mala, in quae homo nascitur, trahunt suas radices ex amore imperandi super alios, et ex amore possidendi bona aliorum, et omnia jucunda vitae propriae hominis ex binis illis amoribus scaturiunt, et quia omnia mala ex illis sunt, inde etiam horum amores et jucunda, nempe malorum, sunt vitae propriae hominis. Nunc quia mala sunt vitae hominis inde, sequitur quod homo ab illis ex se nullatenus desistere possit, id enim foret desistere a sua vita ex sua vita; quare provisum est ut ab illis desistere possit a Domino; utque possit, datum ei est liberum cogitandi quod velit, et quoque supplicandi Dominum de ope: quod in libero sit, est quia est in medio inter caelum et infernum, consequenter inter bonum et malum; et qui in medio est, in aequilibrio est, et qui in aequilibrio is potest facili opera et sicut sua sponte se vertere huc illuc, et eo plus, quia Dominus continue resistit malis et repellit ea, ac elevat hominem, et trahit illum ad Se. Sed usque existit pugna, quia mala, quae sunt vitae hominis, a malis, quae ab inferno jugiter exsurgunt, incitantur; et tunc pugnare debet homo contra illa, et quidem sicut a se; si non sicut a se, mala non separantur.