Apocalypse Explained (Whitehead) n. 939

Previous Number Next Number See English 

939. "Domine Deus omnipotens."-Quod significet quia Divinum Bonum est Ipse, constat ex significatione "omnipotentiae," quod sit esse, existere, posse et vivere ex Se Ipso (de qua [supra,] n. 43, 689); et quia omnia bona et vera sunt ex Ipso quia in Ipso, dicitur, "Domine Deus;" "Dominus" enim dicitur ex Divino Bono, et "Deus" ex Divino Vero; et quia Ipsi omnipotentia est ex Divino Bono per Divinum Verum, dicitur, "Domine Deus omnipotens." (Quod Dominus dicatur "Dominus" in Verbo ex Divino Bono, videatur [supra], n. 685; et quod "Deus" ex Divino Vero, n. 24, 220 [a], 688.)

[2] [Continuatio.] Notum est quod purificandum sit interius hominis, antequam bonum, quod facit, sit bonum; dicit enim Dominus, "Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 26). Interius hominis non aliter purificatur quam ut desistat a malis secundum praecepta decalogi; illa mala, quamdiu non destiterit ab illis, ac fugiat et aversetur illa sicut peccata, faciunt interius ejus, et sunt sicut velum aut tegmen interpositum; ac apparet in caelo sicut eclipsis, qua obscuratur sol, ac intercipitur lux; et quoque est sicut fons bituminis aut nigrae aquae, ex quo non nisi quam impurum emanat; quod ex eo emanat, et coram mundo apparet bonum, usque non est bonum, quia conspurcatum est malis ab interiori, est enim bonum Pharisaicum et hypocriticum; hoc bonum est bonum ab homine, et quoque est bonum meritorium: aliter quando remota sunt mala per vitam secundum praecepta decalogi.

[3] Nunc quia prius removenda sunt mala, antequam bona fiunt bona, ideo primum Verbi fuerunt decem praecepta, promulgata enim sunt e Monte Sinai antequam scriptum est Verbum a Mose et Prophetis; et in illis non continentur bona quae facienda, sed mala quae fugienda: ideo etiam illa praecepta primum in ecclesiis docentur, docentur enim pueris et puellis, ut nempe homo ab illis vitam suam Christianam incohet; et nequaquam ut illorum obliviscatur, dum adolescit, ut tamen fit. Similia intelliguntur per haec apud Esaiam, "Quid Mihi multitudo sacrificiorum?" ....Mincham vestram, suffitum vestrum, ....novilunia vestra, et festa stata vestra, odit anima mea: ....etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audiens. ....Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere: ....tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 11-19):

per "sacrificia," "mincham," "suffitum," "novilunia" et "festa," tum per "orationem," intelliguntur omnia cultus; quod illa prorsus mala sint, immo abominabilia, nisi interius purificatum sit a malis, intelligitur per "Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum, et cessate malum facere:" quod postea bona sint omnia, intelligitur per sequentia ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church