Apocalypse Explained (Whitehead) n. 944

Previous Number Next Number See English 

944. "Quia solus sanctus."-Quod significet quia est ipsum Bonum et Verum, et inde ab Ipso omne bonum et omne verum, constat ex significatione "sancti," quod sit Divinum quod procedit a Domino, hoc enim solum Sanctum est, et vocatur Divinum Bonum unitum Divino Vero; et quia hoc procedit a Domino, est illud Ipse; quod enim procedit est ex Ipso quod in Ipso, et ideo est Ipse; inde est quod Dominus sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum.

[2] Hoc simile est cum calore et luce quae procedunt a sole in mundo, aut etiam ex ignis flamma: calor et lux sunt ex sole, est enim ex eo quod est in sole; in sole est purus ignis; hic ignis extra solem est calor decrescens secundum distantiam ab illo, et lux est modificatio seu interior actio ejus in substantiis quae extra solem sunt, etiam ab igne ejus; substantiae illae in quibus existunt et fiunt, vocantur atmosphaerae. Ex analogo correspondente concludi potest de calore et luce quae procedunt a Domino ut Sole in caelo; Dominus ibi ut Sol est Divinus Amor, et calor procedens inde est Divinum Bonum, et lux procedens inde est Divinum Verum. Calor procedens, qui est Divinum Bonum, est Divinus Amor in sua extensione; et lux procedens, quae est Divinum Verum, est modificatio seu interior actio in substantiis quae extra Ipsum; substantiae illae, in quibus modificatio illa fit, sunt atmosphaerae spirituales, ex quibus respirant et vivunt angeli.

[3] Quia similia in mundo sunt analoga correspondentia, ideo "ignis" in Verbo significat amorem, "calor" Divinum Bonum, et "lux" Divinum Verum: differentia est, quod sicut calor et lux caeli vivificant essentias spirituales, ita calor et lux mundi vivificant essentias naturales; sed usque calor et lux mundi non vivificant ex se, sed ex calore et luce caeli, ita a Domino. Haec dicta sunt ut sciatur quod Dominus sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ita solus Sanctus.

[4] (Continuatio.) In hunc statum venit homo qui fugit mala quia peccata, et spectat ad Dominum: et tantum in illum statum venit, quantum mala ut peccata aversatur et detestatur, et quantum Dominum solum, ac Divinum Ipsius etiam in Humano, corde agnoscit et colit. Hoc summarium est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church