Apocalypse Explained (Whitehead) n. 945

Previous Number Next Number See English 

945. "Quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te."-Quod significet quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius, constat ex significatione "gentium," quod sint qui in bono amoris et inde veris sunt (de qua [supra,] n. 175, 331, 625); et ex significatione "adorare," quod sit agnoscere corde et colere (de qua (supra,] n. 790 [a], 805 [a], 821 [a]): quod per "omnes gentes" illi solum intelligantur, patet; nam etiam sunt qui non agnituri sunt Dominum. (Continuatio.) Quando homo in eo statu est, tunc elevatus est a suo proprio: homo enim in suo proprio cum solum in externo naturali est; at elevatus a proprio est cum in interno spirituali. Quod a proprio elevatus sit non sentit homo, nisi ex eo, quod non cogitet mala, et quod aversetur cogitare illa, et quod delectetur veris, ac usibus bonis; is tamen homo, si ulterius in illum statum progreditur, percipit aliqua cogitatione influxum, sed usque non detinetur a cogitare et velle sicut a se, hoc enim vult Dominus propter reformationem: agnoscet tamen quod nihil boni et inde veri sit ex se, sed ex Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church