Apocalypse Explained (Whitehead) n. 951

Previous Number Next Number See English 

951. Quoniam per "septem angelos, qui habebant septem plagas ultimas," significatur manifestatio malorum et falsorum quae devastarunt ecclesiam, et quia manifestatio facta est per Divinum Verum in Verbo, ideo angeli illi apparuerunt "induti lino mundo et splendido;" per "linum" enim "mundum et splendidum" significatur genuinum verum. Omnes etiam angeli apparent vestiti secundum functiones; nam vestes, quibus induti incedunt, correspondent eorum ministeriis, ac in genere eorum interioribus. Angeli sapientes ex Divino Vero in vestibus albis exsindone, bysso aut lino apparent, quoniam "sindon," "byssus" et "linum" correspondent veris in quibus sunt: idcirco etiam Aharoni et filiis ejus fuerunt vestes ex lino, in quibus ministrabant: de quibus ita apud Mosen, "Facies" Aharoni et filiis ejus "femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis suae, a lumbis usque ad femora, ....erunt super" illis "cum intrabunt in Tentorium conventus, et accedent ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur" (Exod. xxviii. 42, 43);

alibi, Aharon, cum intrabit in sanctum, "tunicam lini sanctitatis induet, . . caligae lini erunt super carne ejus, . . baltheo lini cinget se, et cidarin lini imponet sibi" (Levit. xvi. 4);

Quod easdem vestes indueret, cum expiaret populum (vers. 32);

Tum quando tolleret cinerem ex altari post holocaustum (Levit. vi. 3 [B. A. 10]).

[2] Similiter sacerdotes ministraturi in novo templo apud Ezechielem, Cum "Sacerdotes Levitae filii Zadochi ....intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana, quando ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum: cidares lini erunt super capite eorum, et caligae lini erunt super lumbis eorum" (xliv. [15,] 17, 18):

causa quod induerunt vestes lini cum ministrabant sancta, erat, quia omnis administratio sancta fit per Divinum Verum; sacerdotium enim, quo fungebantur Aharon et filii ejus, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum; hoc ministrat omnia per Divinum Verum. Divinum etiam Verum tutatur a falsis et malis, quae ab inferno; quare etiam dicitur, "ne portent iniquitatem et moriantur," per quod significatur quod alioqui falsa ex inferno perderent illos. Vestes illae vocabantur "vestes sanctitatis," quia sanctitas praedicatur de Divino Vero. Quia vestes lini erant vestes ministerii, inde sacerdotes portabant ephodum lini cum ministrabant, ut legitur de Samuele (1 Sam. ii. 18); de sacerdotibus quos Saul occidit (1 Sam. xxii. 18); et quoque de Davide cum praeivit ante arcam (2 Sam. vi. 14).

[3] Etiam de Ipso Domino apud Johannem, Jesus "surrexit de cena, et deposuit vestimenta sua, et accipiens linteum, et succinxit Se, et misit aquam in pelvim, ac incepit lavare pedes discipulorum, et abstergere linteo, quo succinctus erat" (xiii. 4, 5):

lavatio pedum discipulorum repraesentabat et inde significabat purificationem a malis et falsis, a Domino per Divinum Verum; omnis enim purificatio a malis et falsis fit a Domino per Divinum Verum; hoc significabatur per "linteum," quo Dominus succinxit Se, et quo abstersit pedes discipulorum.

[4] Praeter septem hos angelos, de quibus in Apocalypsi, etiam alii angeli visi sunt in vestibus linteis; ut Angelus qui signabat frontes virorum gementium, et qui intrabat ad inter rotam cheruborum, et accipit prunas ignis, et sparsit super urbem (Ezech. ix. 3, [4,] 11; cap. x. 2, 6, 7);

Tum qui visus Danieli, indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi (Dan. x. 5; cap. xii. 6, 7);

qui induti linteis apparuerunt, quia accincti ad ministeria. Angelus qui mensurabat Novum Templum, cui aspectus aeris, Visus est in manu habere filum lini, et calamum mensurae (Ezech. xl. 3):

per "mensurationem templi" ibi describitur Nova Ecclesia quoad ejus quale; numeri mensurarum significant illud: et omne quale ecclesiae cognoscitur per Divinum Verum; inde "filum lini" erat in manu ejus.

[5] Quoniam per "linum" significatur verum, et per "cingulum" omne ejus, est enim id complectens et concludens omnia, et quia apud filios Israelis nihil veri amplius residuum erat, Ideo mandatum est prophetae Jeremiae ut emeret sibi cingulum lini, et absconderet in foramine petrae ad Euphraten; et id a fine dierum multorum corruptum fuit, nec proderat ad quicquam (xiii. 1-7):

per "cingulum lini" significatur omne verum doctrinae ex Verbo; quid significat quod "reconditum sit in foramine petrae ad Euphraten, et ibi corruptum," videatur supra (n. 569 [c]).

[6] Per "linum" significatur verum ecclesiae etiam apud Esaiam, "Calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium" (xlii. 3):

haec de Domino; per "linum fumigans" quod non exstinguet, significatur parum veri ex bono apud aliquem. (Reliqua videantur supra, n. 627 [al, explicata.) Per "linum" etiam significatur verum ex Verbo, proprie verum sensus litterae ejus, Hosch. ii. 5, 9.

[7] Inter statuta apud filios Israelis etiam fuit, Quod non induerent vestem mixtam ex lana et lino simul (Deutr. xxii. 11);

causa erat quia "lana" significat bonum et "linum" verum, et quia homo per vestes suas etiam communicationem habet cum societatibus caeli; ac sunt societates quae in bono, et sunt quae in vero, et homo non communicationem habebit cum societatibus diversis simul, inde enim confusio: quod haec sit causa istius statuti, hactenus nemo scivit; mihi autem id scire datum est ex mutatione vestium mearum; veste enim ex lino deposita, conquesti sunt illi in mundo spirituali qui in veris erant, quod non adesse possent; ac iidem, recepta iterum veste, aderant. Quod talis correspondentia cum ipsis vestibus hominis sit, hactenus ignotum fuit; sed usque constare potest ex illis quae supra allata sunt, nempe ex vestibus lini Aharonis et filiorum ejus, ex ephodis lini quae sacerdotibus et Davidi, ex linteis quibus induti apparuerunt angeli, ex linteo quo Dominus Se succinxit et abstersit pedes discipulorum: tum etiam ex reliquis vestibus Aharonis et filiorum ejus, quae omnes erant repraesentativae; et ex significatione vestium in genere, quod sint vera induentia bonum (de qua videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a], 476, 637).

[8] (Continuatio de Primo Praecepto.) Non creditur in mundo quod amor imperandi ex solo jucundo imperii, et amor possidendi bona ex solo jucundo possessionis et non ex jucundo usuum, recondant in se omnia mala, et quoque contemptum et rejectionem omnium quae caeli et ecclesiae sunt, ex causa quia homo ex amore sui et ex amore mundi excitatur ad faciendum bona ecclesiae, patriae, societati et proximo, ponendo in beneactis honorem, et exspectando praemium; inde est quod amor ille a multis dicatur ignis vitae, et excitamentum ad magna: sed sciendum est quod quantum bini illi amores spectant usus primo loco, ac se secundo, tantum sunt boni; at quantum spectant se primo loco, et usus secundo, tantum sint mali; nam tunc homo propter se, et consequenter ex se, omnia agit, et tunc in singulis quae agit est ipse et ejus proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum: at spectare usus primo loco et se secundo, est bona facere propter ecclesiam, patriam, societatem et proximum; et bona quae homo facit illis propter illos, non sunt ex homine, sed a Domino; discrimen inter illa duo, est sicut inter caelum et infernum. Homo nescit quod tale discrimen sit, quia ex nativitate et inde ex natura in illis est, et quia jucundum illorum jugiter adblanditur et favet:

[9] sed usque sciat quod amor imperandi ex jucundo imperii, et non ex jucundo usuum, sit prorsus diabolicus, ac vocari possit atheus; nam quantum homo in illo amore est, tantum corde non credit Deum dari, et tantum in corde suo ridet ad omnia ecclesiae: immo tantum odio habet, et ex odio persequitur, omnes qui Deum agnoscunt, imprimis qui Dominum: ipsum jucundum vitae illorum est malefacere, et omnis generis facinora et flagitia patrare: verbo, sunt ipsi diaboli. Hoc nescit homo dum in mundum vivit; sed quod ita sit, sciturus est cum in mundum spiritualem, quod fit statim post mortem, venit; infernum ex talibus est plenum, ubi loco quod dominationes fuerint, sunt servitia; apparent etiam ibi, dum spectantur in luce caeli, inversi, sicut capite deorsum et pedibus sursum, quoniam imperia fuerunt illis primo loco ac usus secundo; quod enim primo loco est, hoc caput est; et quod secundo, hoc pedes sunt; et quod caput est, hoc amatur; et quod pedes sunt, hoc proculcatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church