Apocalypse Explained (Whitehead) n. 952

Previous Number Next Number See English 

952. "Et circumcincti circa pectora zonis aureis."-Quod significet Divinum Bonum spirituale continens vera in ordine et in nexu, constat ex significatione "zonae aureae," quod sit quod continet in ordine et in nexu, nam zona seu cingulum concludit vestes et continet illas; quod contineat vera in ordine et in nexu, est quia vera significantur per "vestes," et in specie per "vestes lini:" quod sit bonum spirituale, est quia per "pectus," quod praecinctum erat, id bonum significatur, et quoque per "aurum," ex quo erant zonae. Similia per haec significantur, quae supra per quod Filius hominis in medio candelabrorum apparuerit praecinctus ad mamillas zona aurea [(Apoc. i. 13)], quae [supra] (n. 65) explicata sunt. (Quod "zona" aut "cingulum" significet commune vinculum, ut omnia in ordine sint et contineantur in nexu, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9341, 9828; quid significat "cingulum ephodi," n. 9837; et quid "baltheus tunicae Aharonis," n. 9944.) Similia etiam significantur per "cingulum" aut "zonam" alibi in Verbo (Ut Esai. xi. 5; cap. xxiii. 10: Jerem. xiii. 1-7).

[2] (Continuatio de Primo Praecepto.) Qui putat quod agnoscat et credat quod Deus sit, antequam abstinet a malis quae in decalogo, imprimis ab amore imperandi ex jucundo imperii, et ex amore possidendi bona mundi ex jucundo possessionis, et non ex jucundo usuum, fallitur: homo confirmet se quantum possit quod Deus sit, ex Verbo, ex praedicationibus, ex libris, ex lumine rationis, et inde sibi persuadeat quod credat; usque non credit, si non mala ex amore sui et mundi scaturientia remota sunt. Causa est, quia mala et eorum jucunda obstant, et inhibent ac repellunt bona et eorum jucunda e caelo, et inde confirmationem; et antequam caelum confirmat, est modo fides oris, quae in se est nulla fides, et non fides cordis, quae est ipsa fides: fides oris est fides in externis, fides cordis est fides in internis; quando interna constipata sunt omnis generis malis, tunc ablatis externis, ut fit cum omni homine post mortem, homo ex illis rejicit etiam fidem quod Deus sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church