954. [Vers. 7.] "Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum."-Quod significet manifestata a Domino per Divinum Verum seu Verbum omnia falsa mali quae destruxerunt vitam spiritualem hominum ecclesiae, constat ex significatione "quatuor animalium," quod sint caelum intimum (de qua [supra,] n. 277 [a], 322, 462), et quod sint Verbum (n. 717 [c]); proinde Dominus quoad caelum et quoad Verbum, nam caelum est caelum a Domino, similiter Verbum; ex significatione "septem angelorum," quod sint manifestationes per Divinum Verum seu Verbum (ut supra, n. 949); ex significatione "septem phialarum," quod sint omnia falsa et mala, per "septem phialas" enim similia significantur quae per "septem plagas" (vers. 6), nempe mala et inde falsa, ac falsa et inde mala (videatur supra, n. 949): quae "plenae ira Dei viventis in saecula saeculorum" dicuntur, quia devastant ecclesiam, ac destruunt vitam spiritualem hominum ecclesiae; haec sunt quae significantur per "iram Dei." Ex his constare potest quod per quod "unum de quatuor animalibus dederit septem angelis septem phialas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum," significetur quod manifestata sint a Domino per Divinum Verum seu Verbum omnia falsa mali quae destruxerunt vitam spiritualem hominum ecclesiae. Quod "phialae" dicantur pro plagis, est quia phialae sunt continentia, et plagae contenta, ac in Verbo utplurimum continentia dicuntur pro contentis, quia continentia sunt ultima, ut sensus litterae Verbi in ultimis sit; similiter ubi "pocula" et "calices" dicuntur pro vino.(Sed de hac in sequente capite, ubi de "septem phialis et inibi septem plagis" agitur.)
[2] (Continuatio de Primo Praecepto.) Quantum homo resistit binis amoribus propriis, qui sunt amor imperandi ex solo jucundo imperii, et amor possidendi bona mundi ex solo jucundo possessionis, et sic quantum fugit mala ut peccata quae in decalogo, tantum per caelum a Domino influit quod Deus sit, qui Creator et Conservator universi, immo etiam quod Deus unus sit. Causa, quod hoc tunc influat, est quia cum remota sunt mala, caelum apertum est; et cum caelum est apertum, homo non amplius ex se, sed per caelum ex Domino cogitat; et hoc in caelo universale est, complectens omnia, quod Deus sit, et quoque quod Deus unus sit. Quod homo ex solo influxu sciat et quasi videat quod Deus unus sit, constare potest ex communi omnium gentium confessione, et ex renisu cogitandi quod plures sint. Interior cogitatio hominis, quae est cogitatio spiritus ejus, vel ex inferno est, vel ex caelo est; ex inferno est antequam remota sunt mala, ex caelo autem dum remota sunt. Quando ex inferno est, tunc homo non videt aliud quam quod Natura sit Deus, et quod intimum Naturae sit quod vocatur Divinum. Talis homo post mortem, dum fit spiritus, quemlibet qui potentia valet, vocat deum; et quoque ipse affectat potentiam ut dicatur deus; talis vesania est omnibus malis latens in spiritu eorum. Quando autem homo ex caelo cogitat, quod fit dum remota sunt mala, tunc videt ex luce in caelo quod Deus sit, et quod Deus unus sit. Visus ex luce e caelo, est qui intelligitur per influxum.