955. [Vers. 8.] "Et impletum est templum fumo ex gloria Dei et virtute Ipsius."- Quod significet Divinum Verum seu Verbum in sensu naturali in luce et potentia ex Divino Vero in sensu spirituali, constat ex significatione "templi," quod sit Divinum Verum seu Verbum in sensu naturali illustratum ex Divino Vero in sensu spirituali (de qua supra, n. 948): ex significatione "fumi," quod sit intellectus Verbi in sensu naturali (de qua sequitur); ex significatione "gloriae Dei," quod sit lux caeli, quae est Divinum Verum in sensu spirituali (de qua [supra], n. 33, 288, 345, 874); et ex significatione "virtutis Dei," quod sit Divina potentia; in Verbi enim sensu naturali ex ejus sensu spirituali est gloria et virtus, seu lux et potentia, non autem absque illo sensu: absque illo sensu sunt illi qui Verbum non sanctum habent, quibus ideo Divinum Verum ibi est absque luce et potentia; ast illis qui Verbum sanctum habent, est illa lux et potentia; causa est, quia hi per sensum spiritualem conjuncti sunt caelo, tametsi id nesciunt. Ex his nunc patet quod per "impletum est templum fumo ex gloria Dei et ex virtute Ipsius," significetur quod Verbum in sensu naturali in luce et potentia sit ex Divino Vero in sensu spirituali.
[2] Quod "fumus" significet intellectum Verbi in sensu naturali, est quia simile per "fumum" significatur quod per "nubem;" quod per "nubem" significetur Verbum in sensu naturali videatur [supra] (n. 36, 504 [b], 594, 906); et quia simile hic per "fumum" significatur quod per "fumum suffituum;" quod per "fumum suffituum" etiam significetur Verbum in sensu naturali, videatur [supra] (n. 494, 539 fin.); causa quod id per "fumum" significetur, est quia fumus est ex igne, et per "ignem" significatur amor in utroque sensu, ac per "ignem sanctum" amor caelestis: simile est Verbum in sensu litterae illustratum et quasi incensum a sensu spirituali; nempe, quod quoad intellectum ejus sit verum ibi in obscuro sicut ex fumo, antequam falsa et mala, quae tenebras offundunt luci, et occaecant, dissipata sunt; hoc etiam intelligitur per quod "nemo potuerit ingredi in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum."
[3] Divinum Verum in sensu naturali etiam significatur per "fumum" apud Esaiam, "Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu, nam super omni gloria obtegumentum" (iv. 5):
apud eundem, "Commoti sunt postes liminum a voce" clamantium seraphim; "ac domus impleta est fumo" (vi. 4):
similiter per "fumum" visum super Monte Sinai cum promulgata est Lex: et passim in Verbo per "fumigationem montium" cum descendit Jehovah: tum Per "linum fumigans" (Esai. xlii. 3);
Et per "fumum suffituum ascendentem ex precibus sanctorum" (Apoc. viii. 4).
[4] (Continuatio de Primo Praecepto.) Homo cum fugit et aversatur mala quia peccata sunt, ex luce caeli non modo videt quod Deus sit, et quod Deus unus sit, sed etiam quod Deus Homo sit; vult enim videre suum Deum, et aliter Ipsum non potest videre nisi sicut Hominem. Ita viderunt Deum antiqui ante Abrahamum, ac post illum; ita vident Deum ex interiore perceptione gentes in terris extra ecclesiam, imprimis illi qui interius sapiunt tametsi non ex scientiis; ita vident Deum omnes infantes, pueri, ac probi simplices; ac ita vident Deum incolae omnium tellurum, dicunt enim quod invisibile, quia non cadit in ideam, non cadat in fidem: causa est, quia homo qui fugit et aversatur mala ut peccata, cogitat e caelo, ac universum caelum, et unusquisque ibi, non in alia idea est de Deo quam ut de Homine; nec in alia potest esse, quia universum caelum est in maxima effigie Homo, ac Divinum procedens a Domino facit caelum; quare cogitare aliter de Deo quam secundum Divinam illam formam, quae est Humana, angelis impossibile est, cogitationes enim angelicae pervadunt caelum. (Quod universum Caelum in Complexu referat unum Hominem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 51-86; et quod Angeli cogitent secundum formam caeli, n. 200-212 ibi.)
[5] Haec idea Dei influit e caelo apud omnes in mundo, ac residet in spiritu illorum; sed apparet sicut exstirpata in ecclesia apud illos qui in intelligentia sunt ex proprio; immo ita exstirpata sicut non dabile sit: causa est quia cogitant de Deo ex spatio. Aliter vero iidem cum fiunt spiritus, quod ex multa experientia mihi patuit; in spirituali enim mundo indeterminata idea de Deo est nulla idea de Ipso; quare datur determinata ad aliquem qui vel in alto sedet, vel alibi, ac responsa dat. Ex influxu communi, qui est e mundo spirituali, apud homines receptae sunt ideae de Deo ut Homine varie secundum statum perceptionis; inde est quod Deus Triunus apud nos Personae nominentur; quodque Deus Pater sicut Homo Antiquus dierum in templis sistatur pictus. Ex influxu communi etiam est, quod homines vivi et homines mortui, qui sancti dicuntur, a plebe in gentilismo Christiano adorentur ut dii, et quod sculptilia eorum amentur: similiter ut apud plures gentes alibi; et quoque apud antiquos in Graecia, in Roma, et in Asia, quibus plures dii fuerunt, ac omnes illis visi sunt sicut homines. Haec dicta sunt, ut sciatur quod insitum sit, nempe in spiritu hominis, Deum ut Hominem videre: insitum dicitur quod est ex influxu communi.