Apocalypse Explained (Whitehead) n. 956

Previous Number Next Number See English 

956. "Et nemo potuit ingredi in templum."-Quod significet id in obscuro coram intellectu, constat ex significatione "templi," quod sit Verbum (ut supra); inde per "non ingredi in templum propter fumum," significatur Verbum in obscuro esse coram intellectu. Quod Verbum in obscuro sit, usque ut non intelligatur, est quia in fine ecclesiae non aliqua vera sunt, et inde omnia Verbi falsificata; quare priusquam genuina vera detecta sunt, Verbum in obscuro est coram intellectu.

[2] (Continuatio de Primo Praecepto.) Quoniam homo ex communi influxu e caelo in spiritu suo videt quod Deus Homo sit, sequitur quod illi qui ab ecclesia sunt ubi Verbum est, si mala ut peccata fugiunt et aversantur, ex luce caeli, in qua tunc sunt, videant Divinum in Humano Domini, ac Trinum in Ipso, et Ipsum Deum caeli et terrae: sed illi hoc videre non possunt qui ideam Dei ut Hominis per intelligentiam ex proprio apud se destruxerunt; hi nec vident quod Deus unus sit ex Trinitate quam cogitant; ore modo unum dicunt. Illi autem qui non a malis purificati sunt, et ideo nec in luce caeli, in spiritu suo non vident Dominum ut Deum caeli et terrae, sed alium loco Ipsius; quidam aliquem quem Deum Patrem credunt, quidam aliquem quem Deum vocant quia potentia valet; quidam aliquem diabolum, quem timent quia potest malefacere; quidam Naturam, ut in mundo; et quidam nullum Deum. In spiritu suo dicitur, quia tales sunt post mortem dum fiunt spiritus; quare quod in spiritu eorum latuit in mundo, hoc tunc manifestatur. Sed omnes, quotcunque in caelo sunt, unice agnoscunt Dominum; universum enim caelum est ex Divino quod procedit ab Ipso, ac refert Ipsum ut Hominem; quare nemo potest intrare caelum nisi in Domino sit, nam intrat in Ipsum dum in caelum; alii si intrant, fiunt impotes mentis, et retrorsum cadunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church