990. "Et mandebant linguas suas prae molestia."-Quod significet quod prae fastidio non velint percipere et scire genuina bona et vera, constat ex significatione "mandere linguas," quod sit non velle percipere et scire genuina bona et vera (de qua sequitur); et ex significatione "molestiae," quod sit fastidium. Quod per "mandere linguas" significetur non velle percipere et scire genuina bona et vera, est quia per "linguam" significatur perceptio veri, et per "mandere linguam" retentio ejus; "lingua" enim varia significat, quia est organum tam loquelae quam gustus; et sicut organum loquelae significat confessionem, cogitationem et religionem, et sicut organum gustus significat perceptionem boni et veri naturalem; "olfactus" autem perceptionem boni et veri spiritualem; lingua enim gustat et sapit cibos et potus, et per "cibos" et "potus" significantur bona et vera, quae nutriunt mentem naturalem; perceptionem illam non velle habere, seu non velle percipere genuina bona et vera, significatur per "mandere linguas." Haec de illis qui fidem separant a bonis vitae, dicta sunt; nam illi omnia ecclesiae seu religionis compingunt in unum fidei, per quod dicunt hominem justificari; et quia per id unicum homo justificatur et salvatur, sequitur quod reliqua fidei, quae sunt vera ecclesiae, fastidiant, usque ut non percipere nec scire illa velint; dicunt enim corde, "Ad quid conducunt, dum hoc unum salvat, nempe quod Deus Pater miserit Filium, qui per passionem crucis ab inferno me redemit? opera ergo legis me non damnant, nec me salvant, quia solum illud ex fiducia cogitare et credere, salvat:" inde nunc est, quod prae fastidio non velint percipere nec scire genuina vera et bona. Quod nauseent ad illa, est quoque quia illi qui in sola fide sunt, interius contra bona et vera caeli et ecclesiae sunt; tum quia interius, cum de illis, cogitandum est, transcendunt enim ideas illorum materiales; haec nausea, et hoc fastidium est, quod per "molestiam" hic significatur.
[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Dictum est supra quod discrimen inter amorem conjugii et amorem adulterii sit sicut inter caelum et infernum; simile discrimen est inter jucunda amorum illorum, nam jucunda trahunt omnia sua ex amoribus ex quibus sunt. Jucunda amoris adulterii trahunt sua ex jucundis faciendi usus malos, ita malefaciendi; et jucunda amoris conjugii ex jucundis faciendi usus bonos, ita benefaciendi: quale itaque jucundum est malis in malefaciendo, tale est jucundum amoris adulterii illorum, quia amor adulterii descendit inde; quod ex eo descendat, vix ab aliquo potest credi, sed usque inde ejus origo est: inde patet quod jucundum adulterii ascendat ex infimo inferno. At vero jucundum amoris conjugii, quia est ex amore conjunctionis boni et veri, et ex amore faciendi bonum, est jucundum caeleste; descendit etiam ex intimo seu tertio caelo, ubi amor in Dominum a Domino regnat.
[3] Inde constare potest quod discrimen inter duo illa jucunda sit sicut inter caelum et infernum. Sed quod mirum est, creditur quod jucundum conjugii et jucundum adulterii sint similia, sed usque tale est discrimen inter illa, quale nunc dictum est: at discrimen non alius potest discernere et sentire, quam qui in jucundo amoris conjugialis est; qui in hoc jucundo est, perspicue sentit quod jucundo conjugii non insit aliquid impuri ac incasti, ita non aliquid lascivi; et quod in jucundo adulterii nihil nisi quam impurum, incastum et lascivum sit; sentit quod ab infra ascendat incastum, et quod desuper descendat castum: at qui in jucundo adulterii est, non potest sentire illa, quia sentit infernale sicut suum caeleste. Ex his sequitur quod amor conjugii etiam in suo ultimo actu sit ipsa puritas, et ipsa castitas; et quod amor adulterii in suis actibus sit ipsa impuritas et ipsa incastitas. Quoniam jucunda utriusque amoris apparent exterius similia, tametsi sunt interius prorsus dissimilia, quia opposita, ideo providetur a Domino ne jucunda adulterii ascendant in caelum, tum ne jucunda conjugii descendant in infernum; sed usque quod aliqua correspondentia caeli sit cum prolificatione in adulteriis, non autem cum ipsa jucunditate in illis.