Apocalypse Explained (Whitehead) n. 991

Previous Number Next Number See English 

991. (Vers. 2) "Et blasphemarunt Deum caeli."--Quod significet falsificationem Verbi, constat ex significatione "blasphemare," cum de Deo, quod sit falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri in caelis (de qua (supra), n. 778); et ex significatione Dei caeli, quod sit Divinum Verum procedens a Domino; hoc per "Deum caeli" hic et alibi in Verbo intelligitur, quoniam universum caelum ex illo Divino consistit; inde est quod angeli dicantur "dii," et quod significent Divina vera quae a Domino, et inde quoque est quod Dominus dicatur "Verbum," quod est Divinum Verum: inde nunc per quod "blasphemaverint Deum caeli" significatur falsificatio Verbi usque ad destructionem Divini Veri in caelis.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Dictum est quod amor conjugialis, qui est naturalis, descendat ex amore boni et veri qui est spiritualis; inde hoc spirituale est in amore naturali conjugii, sicut causa in effectu. Ex conjugio itaque boni et veri existit amor fructificandi, nempe, bonum per verum ac verum ex bono; ex quo amore descendit amor prolificandi, in quo est omnis jucunditas et voluptas. Vicissim, amor adulterii, qui est naturalis, existit ex amore mali et falsi, qui est spiritualis; inde hoc spirituale est in amore naturali adulterii, ut causa in effectu: ex conjugio itaque mali et falsi per amorem existit amor fructificandi, nempe, malum per falsum, et falsum ex malo; ex quo amore descendit amor prolificandi in adulteriis, in quo est omnis jucunditas et voluptas.

[3] Quod in amore prolificandi sit omnis jucunditas et voluptas, est quia omne jucundum, volupe, beatum, felix, in universo caelo et in universo mundo, a creatione collatum est in conatum et inde in actum producendi usus, quae gaudia in gradu ascendente crescunt secundum bonitatem et excellentiam usuum in aeternum: inde patet unde est tanta voluptas prolificandi, quae omnem aliam voluptatem excedit; quod excedat est propter usum excedentem omnes alios usus, qui est procreatio generis humani et inde caeli.

[4] Inde quoque est voluptas et jucunditas adulterii; sed quia prolificatio per illa correspondet productioni mali per falsum et falsi ex malo, inde voluptas et jucunditas illa per gradus decrescit et vilescit, usque tandem ut vertatur in fastidium et nauseam. Quoniam jucundum amoris conjugii est jucundum caeleste, et jucundum adulterii est jucundum infernale, ut supra dictum est, inde est quod jucundum adulterii sit ex quodam igne impuro, qui mentitur jucundum amoris boni, dum perstat; sed in se est jucundum amoris mali, quod in sua essentia est jucundum odii contra bonum et verum; et quia inde origo ejus est, non est amor inter adulterum et adulteram, nisi qualis amor odii, qui talis est ut in externis possint in conjunctione esse, sed non in internis; in externis enim est igneum, in internis est gelidum; quare etiam post breve tempus exstinguitur igneum, et subit gelidum vel cum impotentia vel cum aversatione sicut pro spurco.

[5] Datum quoque est videre amorem illum in sua essentia, qui fuit talis ut intra esset odium internecinum, sed extra appareret sicut igneum ex stercoribus, putroribus et fetoribus incensis: et prout igneum illud cum suo jucundo deflagravit, ita per gradus exspiravit vita mutuae loquelae et conversationis, ac prodiit odium, primum sub specie contemptus, postea aversationis, tum rejectionis, tandem blasphemationis et dimicationis: et quod mirum erat, tametsi odio se habuerunt, usque potuerunt per vices congredi, ac tunc sentire jucundum odii sicut jucundum amoris, sed hoc ex pruritu carnis.

[6] Quale jucundum odii et inde malefaciendi est illis qui in inferno sunt, non describi potest, nec credi; malum facere est eorum cordis gaudium, et hoc vocant suum caelum: jucundum eorum malefaciendi trahit omne suum ab odio et a vindicta contra bonum et verum; quare internecino et diabolico odio perciti furunt contra caelum, imprimis contra illos qui inde sunt et adorant Dominum; perdite enim flagrant illos trucidare; et quia corpora nequeunt, volunt animas: est itaque jucundum odii, quod in extremis igneum factum, ac injectum lascivienti carni fit eo momento jucundum adulterii, anima, in qua odium se recondit, tunc se retrahente. Ex eo est quod infernum dicatur adulterium; ex eo etiam est, quod perdite adulteri sint immisericordes, saevi et crudeles. Hoc nunc est conjugium infernale.

[7] Quoniam adulterium est igneum in externis, sed frigidum in internis, et quoniam sic internum non producit externum, ut fit in conjugiis, sed contra se mutuo agunt, inde est quod vir sentiat impotentiam si mulier vult, et magis si flagitat, actum; internum enim, quod frigidum est, tunc venit in conatum, ac influit in igneum quod in externis, et id exstinguit, et sic dejicit ut inhabile; accedit quod cupido violandi, quae etiam ignem illum impurum accendit, tunc pereat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church