107. Quidam ex illis, qui ab altera parte Planetae apparent, et sunt mites et humani, ad me veniebant, et sistebantur mihi videndi supra caput, cum quibus varia loquutus sum; inter alia dicebant, quod, cum in mundo fuerunt, agnoverint, et quod magis nunc agnoscant Dominum nostrum pro suo unico Deo; ajebant, quod in Tellure sua viderint Ipsum, et quoque quomodo Ipsum viderant, repraesentabant. Hi Spiritus in maximo Homine referunt Memoriam rerum materialium concordantem cum Memoria rerum immaterialium, quam spiritus Mercurii referunt: quapropter spiritus Mercurii, cum his spiritibus Veneris maximopere concordant; ideo cum simul erant, sentita est ex influxu inde mutatio insignis, et operatio fortis in meo cerebro (videatur supra n: 43).