Earths in the Universe (Chadwick) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Cum illis autem spiritibus, qui a parte huc spectante apparent, ac sunt immites et paene ferini, non loquutus sum, sed relatum est ab angelis, quales sunt, et unde illis tam ferina natura; quod nempe ibi admodum delectentur rapinis, et quam maxime edere ex rapinis: jucunditas inde, cum cogitant de edere ex rapinis, mecum communicata fuit, et appercepta quod summa esset. Quod Incolae tali natura ferina etiam in nostra Tellure fuerint, patet ex Historicis variarum gentium; tum ex Incolis terrae Canaanis (I Sam.: xxx: 16): et quoque ex Gente Judaica et Israelitica etiam tempore Davidis, quod quotannis excursiones fecerint, et depraedati gentes, et laetati ex praeda comederint. Dictum etiam, quod Incolae illi quoad plurem partem sint gigantes, et quod nostrae telluris homines modo ad umbilicum eorum pertingant. Tum quoque, quod sint stupidi, non quaerentes quid coelum, aut quid aeterna, sed quod solum illa curent quae sunt eorum terrae, et eorum pecorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church