Earths in the Universe (Chadwick) n. 113

Previous Number Next Number See English 

113. CAUSAE CUR DOMINUS IN NOSTRA TELLURE, et NON IN ALIA, NASCI VOLUIT Quod Domino placuerit nasci, et Humanum assumere in nostra Tellure, et non in alia, sunt plures causae, de quibus e coelo informatus sum. CAUSA PRINCIPALIS fuit propter Verbum, quod hoc in nostra Tellure potuerit conscribi; et scriptum dein per universam Tellurem vulgari; et semel vulgatum conservari in omnem posteritatem; et quod sic manifestari potuerit, quod Deus Homo factus sit, etiam omnibus in altera vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church