114. Quod Causa principalis fuerit propter Verbum, est quia Verbum est ipsum divinum Verum, quod docet hominem, quod Deus sit, quod Coelum sit et quod Infernum, quod vita post mortem; et insuper docet, quomodo vivet et credet, ut in coelum veniat, et sic in aeternum felix sit. Haec omnia absque Revelatione, ita in hac Tellure absque Verbo, prorsus ignota fuissent, et tamen homo ita creatus est, ut quoad interiora sua non mori possit {1}. @1 Quod ex solo lumine naturali nihil sciatur de Domino, de Coelo et Inferno, de vita hominis post mortem, ac de divinis Veris, per quae homini vita spiritualis et aeterna, n: 8944, 10318, 10319, 10320. Quod id constare possit ex eo, quod plures, ac inter eos eruditi, non credant illa, tametsi nati sunt, ubi Verbum, ac per id instructio de illis, n: 10319. Quod ideo necessum fuerit, ut revelatio esset e coelo, quia homo ad coelum natus est, n: 1775.$