Earths in the Universe (Chadwick) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. Quia hodie in Ecclesia apud multos nulla fides est de vita post mortem, et vix aliqua de coelo, nec de Domino quod sit Deus coeli et terrae; ideo interiora, quae sunt spiritus mei, a Domino aperta sunt, ut possim, dum in corpore sum, simul cum angelis in coelo esse, et non modo loqui cum illis, sed etiam ibi videre stupenda, et eadem describere; ne forte posthac etiam dicturi sint, quis ex coelo ad nos venit et narravit quod sit, et quae ibi. Sed scio quod, qui corde prius negaverunt Coelum et Infernum, ac vitam post mortem, etiam contra illa se obfirmaturi sint, et negaturi; nam facilius est corvum album facere, quam efficere ut credant, qui semel corde rejecerunt fidem; causa est, quia de talibus semper cogitant ex negativo, et non ex affirmativo. Sint usque haec, quae de Angelis et Spiritibus hactenus dicta sunt, et ulterius dicenda, pro paucis illis qui in fide sunt: ut autem reliqui etiam perducantur ad aliquid agnitionis, concessum est memorare talia, quae delectant et allectant hominem sciendi cupidum, quae nunc quoque erunt de Telluribus in Coelo astrifero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church