Earths in the Universe (Chadwick) n. 125

Previous Number Next Number See English 

125. Qui non sit arcana Coeli, non credere potest quod homo possit videre Tellures tam dissitas, et per experientiam sensualem aliquid de illis referre: sed sciat, quod spatia et distantiae, et inde progressiones, quae existunt in mundo naturali, in sua origine et prima causa sint mutationes status interiorum, et quod apud Angelos et Spiritus secundum eas apparent {1}; et quod illi sic per eas apparenter transferri possint ab uno loco in alterum, et ab una tellure ad alteram, etiam ad tellures quae in fine universi; similiter etiam homo quoad suum spiritum, manente usque corpore ejus in suo loco. Ita mecum factum est; quoniam, ex divina Domini Misericordia, mihi datum est conversari cum spiritibus sicut spiritus, et simul cum hominibus sicut homo. Quod homo quoad spiritum ita transferri possit, sensualis homo non capere potest, quoniam is in spatio et in tempore est, et progressiones suas secundum illa mensurat. @1 Quod motus, progressiones, et mutationes loci in altera vita sint mutationes status interiorem vitae, et quod usque realiter appareant spiritibus et angelis sicut actualiter sint, n: 1273 ad 1277, 1377, 3356, 5605, 10734.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church