Earths in the Universe (Chadwick) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. Quando illuc perventum est, non visa est Tellus, sed visi Spiritus ex illa Tellure; nam, ut prius quoque dictum, Spiritus cujusvis Telluris apparent circa suam Tellurem, ex causa quia simili genio sunt cum indigenis, nam ex illis sunt, utque inserviant illis. Visi sunt spiritus illi admodum alte supra caput, et inde me pervenientem perspexerunt: sciendum, quod qui in altera vita in alto stant, perspicere possint illos qui infra sunt, et quo in altiori, eo latius, et quod non modo possint perspicere illos, sed etiam loqui cum illis. Observabant inde, quod non ex eorum Tellure essem, sed e longinquo aliunde; quapropter me inde alloquuti sunt, interrogando de variis, ad quae etiam respondere datum est; et inter alia narrabam illis ex qua Tellure essem, et qualis ea esset: et postea dicebam de Telluribus in Mundo nostro solari: et tunc quoque de spiritibus Telluris seu Planetae Mercurii, quod illi pervagentur ad plures Tellures ad comparandas sibi cognitiones rerum variarum; cum id audiebant, dicebant quod etiam illos apud se viderint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church