151. Repraesentabant tunc sacras suas Aedes coram spiritibus nostrae Telluris, qui dicebant quod magnificentiora non viderint; et quoniam mihi etiam visae sunt, ideo describere eas possum: construuntur ex arboribus non caesis, sed in nativo suo solo crescentibus; dicebant, quod in Tellure illa essent arbores admiranda proceritate et altitudine; illas a suis initiis disponunt in ordines, ut sint in porticus et in ambulacra, et ramos earum a teneris aptant et parant per sectiones et putationes ut, dum crescunt, consertent se et conjungant pro Aedis construendae solo et pavimento, et ad latera se elevent pro parietibus, ac superne inflectant se in arcus pro tecto; inde construunt Aedem admiranda arte, elevatam alte super terram; in quam etiam ascensum parant per continuos ramos arborum exporrectos et firmiter connexos. Insuper exornant Aedem illam extra et intra variis modis per applicationes frondium in formas: ita aedificant integros lucos. Sed quales sunt illae Aedes intus, non videre datum est, solum dictum, quod lux solis eorum intromittatur per aperturas inter ramos, ac passim transmittatur per chrystalla, per quae lux variegatur in colores quasi iridis circum parietes, imprimis in colores caeruleos et aurantios, quos prae reliquis amant. Haec sunt illorum Architectonica, quae praeferunt Palatiis magnificentissimis nostrae Telluris.