152. Dicebant porro, quod incolae non habitent in altis, sed super terra in humilibus casis, ex causa quoniam alta sunt pro Domino qui in Coelo, et humilia pro hominibus qui in terra: etiam casae eorum mihi ostensae sunt; erant oblongae, intus juxta parietes Lectus continuus, in quo cubant unus post alterum; in parte opposita ostio est locus sinuatus in rotundum, ante quem mensa, ac post illam focus, ex quo illuminatur tota illa camera: in foco illo non est ignis ardens, sed est lignum luminosum, quod ex se tantum luminis effundit, quantum flamma focalis; ajebant quod ligna illa ad vesperas appareant sicut in illis esset ignis prunosus.