Earths in the Universe (Chadwick) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. Postquam animadverti me esse in Coelo astrifero quoad Spiritum longe extra mundum nostri Solis, (hoc enim animadverti potest ex mutationibus status et inde apparente progressione continua, quae erat paene decem horarum) tandem audivi Spiritus loquentes juxta aliquam Tellurem, quae postea etiam mihi visa est: ad quos cum appropinquavi, post aliquam colloquutionem, dicebant, quod ad illos quandoque hospites aliunde veniant, qui loquuntur cum illis de Deo, et confundunt ideas cogitationis eorum: monstrabant etiam viam per quam veniunt, ex qua perceptum, quod essent ex spiritibus e nostra Tellure: interrogabantur tunc in quo confunderent, ajebant per id quod dicant credendum esse in Divinum distinctum in tres Personas, quas usque vocant unum Deum; et cum explorant ideam cogitationum eorum, sistitur illa sicut Trinum non continuum sed discretum, et apud quosdam sicut tres Personae inter se loquentes, unus ad alterum, et apud quosdam ut bini assidentes, unus prope alterum, et tertius audiens illos et ab illis vadens; et tametsi unamquamvis Personam vocant Deum, et de unaquavis aliam ideam habent, usque dicunt unum Deum: questi valde, quod per id confundant eos, quod cogitent tres et dicant unum, cum tamen cogitandum sit sicut dicitur, et dicendum sicut cogitatur. Spiritus, qui in mundo antistes et praedicator fuerat, et quoque mecum erat, tunc etiam explorabatur, qualem ille ideam de uno Deo et tribus Personis haberet, repraesentabat tres Deos, at illos unum per continuum; sed sistebat Trinum hoc Unum ut invisibile quia Divinum; et cum hoc sistebat, perceptum est quod tunc modo cogitaret de Patre et non de Domino, et quod idea ejus de Deo invisibili non alia esset quam sicut de natura in suis primis, ex qua resultabat quod intimum naturae ei fuerit suum Divinum, et sic quod inde facile perduci posset ad agnoscendum naturam pro Deo Sciendum est, quod idea cujusvis de quacunque re in altera vita sistatur ad vivum, et quod per id exploretur unusquisque, qualis ei cogitatio et perceptio de rebus fidei est; et quod idea cogitationis de Deo sit principalis omnium; nam per illam, si genuina, conjunctio fit cum Divino, et inde cum Coelo. Interrogati dein qualem illi ideam haberent de Deo, respondebant quod non concipiant Deum invisibilem, sed Deum visibilem sub humana forma; et quod hoc non modo sciant ex interiore perceptione, sed etiam ex eo quod apparuerit illis ut Homo; addentes, quod si secundum quorundam advenarum ideam conciperent Deum ut invisibilem, ita absque forma et quali, nequaquam possent cogitare de Deo, quoniam invisibile tale non cadit in ideam cogitationis. His auditis, dicere illis dabatur, quod bene faciant quod cogitent de Deo sub humana forma, et quod multi ex nostra Tellure similiter cogitent, imprimis cum de Domino; et quod antiqui non aliter cogitaverint; narrabam tunc de Abrahamo, de Lotho, de Gideone, deque Manoacho et ejus uxore, et quid de illis memoratur in nostro Verbo, quod nempe viderint Deum sub humana forma, et visum agnoverint pro Creatore Universi, et vocaverint Jehovam, et hoc quoque ex interiore perceptione: sed quod hodie interior illa perceptio in Orbe Christiano perierit, ac modo remaneat apud simplices qui in fide.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church