159. Antequam haec dicta sunt, crediderunt quod etiam noster comitatus esset inter illos qui vellent confundere eos per ideam Trium de Deo, quapropter his auditis gaudio affecti sunt et dixerunt, quod a Deo, Quem tunc vocabant Dominum, etiam missi sint qui docent eos de Ipso et quod non admittere velint advenas qui perturbant eos, imprimis per tres Personas in Divinitate, quoniam sciunt quod Deus unus sit, proinde quod Divinum unum, et non ex Tribus unanimum, nisi velint cogitare de Deo Sicut de Angelo, in quo Intimum vitae est quod invisibile ex quo cogitat et sapit, et Externum vitae quod visibile sub humana forma ex quo videt et agit, et Procedens vitae quod est sphaera amoris et fidei ab illo, nam ab unoquovis Spiritu et Angelo procedit sphaera vitae, ex qua ad distantiam noscitur {***cc***}; et quoad Dominum, quod Procedens vitae ab Ipso sit Ipsum Divinum quod implet Coelos et facit illos, quia procedit ex Ipso Esse vitae Amoris et Fidei; dicebant, quod sic non aliter possint percipere Trinum et Unum simul. His auditis dicere dabatur, quod talis idea de Trino et simul Uno concordet cum idea Angelica de Domino; et quod sit ex ipsa Doctrina Domini de Se Ipso; nam docet quod Pater et Ipse unum sint, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; quod qui videt Ipsum videat Patrem; ac qui credit in Ipsum credat in Patrem et cognoscat Illum; tum quod Paracletus, quem vocat Spiritum veritatis, ut et Spiritum Sanctum, procedat ab Ipso, et non loquatur a Se sed ab Ipso, per quem intelligitur Divinum procedens. Porro, quod idea de Trino et simul Uno concordet cum Esse et Existere vitae Domini cum fuit in mundo; Esse vitae Ipsius fuit Ipsum Divinum, nam conceptus est a Jehovah; et Esse vitae cujusvis est a quo concipitur; Existere vitae ex illo Esse est Humanum in forma: esse vitae cujusvis hominis quod ei a patre, vocatur Anima, et existere vitae inde vocatur Corpus; Anima et Corpus unum hominem constituunt; similitudo inter utrumque est sicut inter id quod est in Conatu et quod est in Actu inde, est enim actus conatus agens, et sic duo unum: Conatus in homine vocatur Voluntas, et conatus agens vocatur actio; Corpus est instrumentale per quod Voluntas quae est principale agit, ac instrumentale et principale in agendo unum sunt; ita Anima et Corpus: talem ideam de anima et corpore habent Angeli in Caelo; inde sciunt, quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Se quod fuit Ipsi Anima ex Patre. Fides etiam recepta ubivis in Christiano Orbe nec dissentit, nam illa docet, "Quamvis Christus est Deus et Homo, usque tamen non est duo, sed unus Christus; imo est prorsus unus et unica Persona; quia sicut Corpus et Anima sunt unus homo, ita quoque Deus et Homo est unus Christus" {2}. Quia talis unio fuit, seu tale Unum in Domino, ideo non modo quoad animam, sed etiam quoad corpus, quod in mundo glorificavit, resurrexit, secus ac ullus homo; de quo etiam instruit discipulos, dicens, "Palpate Me et videte, nam Spiritus Carnem et Ossa non habet, sicut Me videtis habere" {3}. Haec bene intellexerunt Spiritus illi, nam talia cadunt in intellectum Spirituum angelicorum; addebant tunc, quod soli Domino sit potestas in Coelis, et quod Coeli sint Ipsius; ad quae respondere datum est, quod etiam id sciat Ecclesia in nostra Tellure ex Ipsius Domini ore antequam ascendit in Coelum; dixit enim tunc "Data est Mihi omnis potestas in Coelo et in Terra." @2 Ex Athanasii symbolo.$ @3 Quod homo statim post mortem resurgat quoad spiritum; et quod ille sit in humana forma, et quod sit homo quoad omnia et singula, n: 4527, 5006, 5078, 8939, 8991, 10594, 10597, 10758. Quod homo resurgat tantum quoad spiritum, et non quoad corpus, n: 10593, 10594. Quod solus Dominus etiam quoad Corpus resurrexerit, n: 1729, 2083, 5078, 10825.$