Earths in the Universe (Chadwick) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. Postea loquutus sum cum Spiritibus illis de sua Tellure; nam hoc sciunt omnes Spiritus, quando memoria eorum naturalis seu externa aperitur a Domino; hanc enim secum habent e mundo, sed non aperitur nisi ex beneplacito Domini. Dicebant tunc Spiritus de Tellure sua, e qua erant, quod, cum illis venia datur, appareant incolis Telluris suae, ac loquantur cum illis sicut homines; et quod id fiat per id quod mittantur in memoriam suam naturalem seu externam, et inde cogitationem in quali fuerunt cum vixerunt in mundo, et quod incolis tunc aperiatur visus interior seu visus spiritus illorum, ex quo illi videntur; addebant, quod incolae non aliter sciant, quam quod sint homines suae telluris, et quod tunc primum appercipiant quod non sint, quando ex oculis eorum subito auferuntur. Dicebam illis, quod similiter in nostra Tellure antiquis temporibus factum sit, sicut coram Abrahamo, Sarah, Lotho, Incolis Sodomae, Manoacho et ejus uxore, Joschua, Maria, Elisabetha, ac in genere coram Prophetis: et quod Dominus similiter apparuerit, et qui viderunt non sciverint aliter quam quod homo telluris esset, antequam Se revelavit. Sed quod hodie hoc raro fiat, ex causa ne homines per talia cogantur ad credendum; nam fides coacta, qualis est quae intrat per miracula, non inhaeret, et quoque damno foret illis apud quos fides per Verbum in statu non coacto implantari potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church