29. Ex his quae nunc dicta sunt, constat manifeste, quod Spiritus, quae vident et audiunt in altera vita, memoria retineant, et quod illi aeque ac cum fuerunt homines in mundo, instrui queant, proinde in illis quae fidei sunt, et sic perfici: quo interiores spiritus et angeli sunt, eo promptius et plenius hauriunt, et perfectius retinent; et quia hoc in aeternum, patet quod illis crescat sapientia continue: apud Mercurii spiritus continue crescit scientia rerum, sed inde non sapientia, quia cognitiones, quae media sunt, amant, non autem usus qui fines.