30. Porro, qualis est genuis spirituum, qui ex Planeta Mercurio sunt, ex sequentibus adhuc constare potest. Sciendum, quod omnes, quotcunque sunt spiritus et angeli, fuerint homines; humanum enim genus est seminarium coeli; tum quod spiritus tales prorsus sint quoad affectiones et inclinationes, quales fuerunt cum vixerunt homines in mundo; nam unumquemque sequitur vita ejus {1}: quia ita est, genuis Hominum cujusvis Telluris cognosci potest a genio spirituum qui inde sunt. @1 Quod vita sua unumquemvis maneat et sequatur post mortem, n: 4227, 7440. Quod externa vitae clausa teneantur post mortem, ac interna vitae aperiantur, n: 4314, 5128, 6495. Quod tunc omnia et singula cogitationis pateant, n: 4633, 5128.$