Earths in the Universe (Chadwick) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Datum est videre, quomodo fit cum Spiritus illius telluris, postquam praeparati sunt, auferuntur in coelum, et fiunt angeli: apparent tunc Currus et Equi lucidi sicut ignei, a quibus similiter ac Elias auferuntur: quod currus et equi lucidi sicut ignei appareant, est quia ita repraesentatur, quod instructi et praeparati sint ut intrent coelum; quoniam Currus significant doctrinalia Ecclesiae, et Equi lucidi intellectum illustratum {1}. @1 Quod currus significent doctrinalia Ecclesiae, n: 2760, 5321, 8215. Quod Equi intellectuale, n: 2760, 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6400, 6534, 7024, 8146, 8148, 8381. Quod Equus albus in Apocalypsi intellectum Verbi, n: 2760. Quod per Eliam in sensu repraesentativo intelligatur Verbum, n: 2762, 5247. Et quia ex Verbo omnis doctrina Ecclesiae et ejus intellectus, quod Elias dictus sit Currus Israelis et Equites ejus, n: 2762. Quod ideo ille per currum igneum et equos igneos sit sublatus, n: 2762, 8029.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church