83. Coelum, in quod auferuntur, apparet a dextro ad tellurem eorum, ita separatum a coelo angelorum nostrae telluris. Angeli, qui in illo coelo, apparent induti caeruleo splendente aureis stellulis punctato; et id ex causa, quia in mundo amaverunt illum colorem; crediderunt etiam eum esse ipsissimum coelestem, imprimis quia in tali bono amoris sunt, quali ille color correspondet {1}. @1 Quod Caeruleum ex rubro seu flammeo correspondeat bono amoris coelestis: et caeruleum ex albo seu lucido correspondeat bono amoris spiritualis, n. 9868.$