Earths in the Universe (Chadwick) n. 91

Previous Number Next Number See English 

91. De cultu habitatorum terrae divino dicebant, quod Dominum nostrum agnoscant et adorent, dicentes quod Ipse sit Solus Deus, et quod Ipse regat et Coelum et Universum; quodque omne bonum ab Ipso sit, et quod Ipse illos ducat; tum quod apud illos in Tellure saepius appareat: illis tunc dicere dabatur, quod etiam Christiani in nostra Tellure sciant quod Dominus regat coelum et terram, ex Ipsius Domini verbis apud Matthaeum, "Data est Mihi omnis potestas in Coelo et in Terra," XXVIII: 18; sed quod id non credant sicut illi qui ex Tellure Martis. Dicebant etiam, quod ibi credant, quod apud illos nihil nisi quam spurcum et infernale sit, et quod omne bonum sit Domini; imo amplius dicebant, quod ex se sint diaboli, et quod Dominus ex inferno illos extrahat, et continue detineat. Quondam, cum nominabatur Dominus, vidi quod spiritus illi humiliarent se tam intime et profunde, ut describi nequeat: in humiliatione enim illis erat cogitatio, quod illi ex se in inferno sint, et quod sic prorsus indigni ut spectent ad Dominum, Qui Ipsum Sanctum est; in illa cogitatione ex fide ita profunde erant, ut essent quasi extra se, inque illa permanserunt super genubus, usque dum Dominus elevaret illos, et tunc quasi extraheret ab inferno; cum sic ex humiliatione emergunt, sunt pleni bono et amore, et inde gaudio cordis. Cum ita se humiliant, non faciem convertunt ad Dominum, hoc enim tunc non audent, sed avertunt. Spiritus qui circum me erant, dicebant quod talem humiliationem nusquam viderint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church