True Christian Religion (Chadwick) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. Nunc quia non dabilis est conjunctio quae conjunctio, nisi fiat reciproce et vicissim, ideo conjunctio Domini et hominis non alia est, ut manifeste patet ex his locis: "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo" (Joh. vi. 56). "Manete in Me, er Ego in vobis; ....qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 4, 5). "Qui aperit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille mecum" (Apoc. iii. 20):

praeter alibi. Haec conjunctio fit, per quod homo accedat [2]ad Dominum, et Dominus ad illum; nam certa et immutabilis lex est, quod quantum homo accedit ad Dominum, tantum Dominus accedat ad hominem: sed de hoc, in capitibus de Charitate et Fide plura videbuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church