True Christian Religion (Chadwick) n. 101

Previous Number Next Number See English 

101. (vii.) Quod sic Deus, factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona. - Quod Jehovah Deus factus sit Homo et Homo Deus in una Persona, sequitur ut conclusum ex omnibus praemissis articulis hujus capitis, imprimis ex his duobus: "Quod Jehovah Creator universi descenderit et assumpserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines" (de quo supra, n. 82-84); et quod Dominus per actus Redemptionis univerit Se Patri, et Pater Se Ipsi, ita reciproce et vicissim" (de quo supra, n. 97-100). Ex reciproca illa unione evidenter patet, quod Deus factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona. Idem etiam consequitur ex unione utriusque, quod sit sicut animae et corporis: quod hoc sit secundum fidem hodiernae ecclesiae ex Symbolo Athanasii, videatur supra (n. [1]98); tum secundum fidem Evangelicorum in capite librorum orthodoxiae illorum, quod vocatur Formula Concordiae, ubi valide stabilitur, tam ex Scriptura Sacra, quam ex Patribus, et quoque per rationes, quod Humana Christi Natura ad Divinam majestatem, omnipotentiam et omnipraesentiam exaltata sit; tum quod in Christo Homo sit Deus et Deus Homo; (de hoc ibi p. 607, 765;) praeterea in hoc capite evictum est, quod Jehovah Deus quoad Humanum suum in Verbo dicatur Jehovah, Jehovah Deus, Jehovah Zebaoth, tum Deus Israelis; quare Paulus dicit, Quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter (Coloss. ii. 9);

et Johannes, Quod Jesus Christus Filius Dei sit verus Deus, et vita aeterna (1 Epist. v. 20, 21): quod per "Filium Dei" proprie intelligatur Humanum Ipsius, videatur supra (n. 92 seq.); et praeterea, Jehovah Deus et Se et Ipsum vocat Dominum; legitur enim, "Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis" (Psalm. cx. 1):

et apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ....cujus nomen Deus, ....Pater aeternitatis" (ix. 5, 6 [B.A. 6, 7]). Per "Filium" etiam intelligitur Dominus quoad Humanum apud Davidem, "Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit,.. Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te, ....Osculamini Filium, ne.. irascatur, et pereatis in via" (Psalm. ii. 7, 12):

hic non intelligitur Filius ab aeterno, sed Filius natus in mundo; nam est propheticum de Domino venturo, quare vocatur statutum, de quo Jehovah annuntiavit Davidi; et in psalmo illo praemittitur, "Ego inunxi Regem meum super Sionem" (vers. 6); et sequitur, "Dabo gentes Illi in hereditatem" (vers. 8):

quare "hodie" ibi non est ab aeterno, sed in tempore, nam apud Jehovam futurum est praesens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church