True Christian Religion (Chadwick) n. 113

Previous Number Next Number See English 

113. Quartum Memorabile: - Prospexi in mundum spirituum, et vidi exercitum super equis rufis et nigris. Sedentes super illis apparebant sicut simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas equorum. et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla equitantium; et clamabant contra equitantes super equis albis, et movebant utrisque manibus suis capistra, at sic retrahebant equos a pugna; et hoc continue. Tunc e caelo se demiserunt duo angeli, et venerunt ad me, et dicebant, "Quid vides?" Et narrabam, quod videam tam ludicrum equitatum, et quaesivi, "Quid hoc? et quinam illi?" Et responderunt angeli, "Sunt e loco, qui vocatur Armageddon (Apoc. xvi. 16), in quem congregati sunt ad aliquot millia ad pugnandum contra illos, qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt. Loquebantur in loco illo de ecclesia et religione; et tamen apud illos non erat aliquid ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid religionis, quia non aliquod spirituale bonum. Loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur. [2.] Didicerunt in juventute confirmare solam fidem, et aliquid de Deo; sed cum ad eminentiora officia in ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; at quia tunc coeperunt non magis cogitare de Deo et de Caelo, sed de se et de mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e mentis rationalis interioribus, quae communicant cum caelo, et inde in luce caeli sunt, in mentis rationalis exteriora, quae communicant cum mundo, et inde in lumine mundi sunt; et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; unde doctrinalia ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore; et quia se tales fecerunt non admittunt illum Divinum verum quod ecclesiae est. nec ullum genuinum bonum quod religionis; comparative facta sunt interiora mentis eorum sicut utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittur aqua, [1]fit primum incalescentia et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur; similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale, quod rumperet capita illorum. [3.] Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut simiae equitantes inverso corpore super equis rufis et nigris cum capistris circum colla; quoniam illi, qui non amant verum et bonum ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus equi, sed posteriora ejus; `equus' enim significat intellectum Verbi, `equus rufus' intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et `equus niger' intellectum Verbi deperditum quoad verum. Quod clamaverint ad pugnam contra equitantes super equis albis, est quia `equus albus' significat intellectum Verbi quoad verum et bonum; quod visi collo retrahere suos equos, erat quia timebant pugnam, ne verum Verbi ad multos veniret, et sic in lucem. Haec est interpretatio." [4.] Angeli porro dixerunt, "Nos sumus e societate Caeli, quae vocatur Michael, et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde equitatus tibi visus erupit. Per Armageddon apud nos in caelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore dominandi et eminendi super omnes; et qua percipimus apud te desiderium sciendi de pugna illa, aliquid narrabimus. Post descensum e caelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus illuc congregatos ad aliquot millia: verum non intravimus in coetum illum, sed erant aliquae domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant pueri cum magistris; illuc intravimus, qui nos exceperunt benigne. Delectabamur a consortio illorum: erant omnes quoad faciem speciosi ex vita in oculis, et ex zelo in sermone; vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione boni; quare etiam dedimus illis pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque dedimus vestes ex colore albo et hyacinthino variegatas. "Quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint. Dixerunt, quod per fenestram, quae sub tecto domus; et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris; nunc ut homines proceres, et nunc non ut homines, sed ut statuas et idola sculpta, et circum illos coetum flectentem genua. Hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt; quidam sicut homines, quidam sicut pardi, et quidam sicut hirci, et hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum. Nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant, et quid significabant. [5.] "Sed ad rem: congregati illi, cum audiverunt, quod intraverimus in domos illas, dixerunt inter se, `Quid illi apud pueros illos? Mittamus e nostro coetu aliquos, qui ejiciant illos.' Etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos. `Cur intravistis in domus illas? Unde estis? Nos ex imperio mandamus ut abeatis.' "Sed respondebamus, `Non potestis id ex imperio mandare; estis quidem vos in oculis vestris sicut Enakim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi per astutias, quae tamen non valebunt: quare renuntiate vestris, quod nos e caelo huc missi simus, ad visitandum, num apud vos sit religio vel non; si non, e loco isto ejiciemini. Quare proponite illis hoc, in quo est ipsum essentiale ecclesiae et religionis, - quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica, Pater noster qui es in caelis, sanctificetur Nomen tuum, adveniat regnum tuum.' "His auditis, dixerunt primum, `Quid hoc?' et deinde quod proponerent; et abiverunt, et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, `Quae et qualis illa propositio?' At intellexerunt arcanum, `Quod velint scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem.' Quare dixerunt, `Sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus est noster Mediator. quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium.' "Et mox in indignatione decreverunt, quod adirent nos, et dictarent id Oretenus, dicendo etiam quod vellicarent aures nostras: etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in lucum domibus illis, in quibus erant pueri cum magistris, propinquum, in cujus medio erat planum sicut palaestra elevatum, ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illum, ubi eramus, et exspectavimus. Erant ibi cespites ex humo sicut colliculi, super illis se reponebant, nam dixerunt inter se, `Coram illis non stabimus sed sedebimus.' "Et tunc unus ex illis, qui potuit facere, ut appareret sicut angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit, `Proposuistis nobis ut aperiamus mentes nostras de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus. Dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita: quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus est Mediator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum sit ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum. [6.] "Sed tunc diximus illis, `Sumus ex societate caeli, quae vocatur Michael; et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua religio vel non; idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio et per conjunctionem salvatio. Nos in caelo legimus cottidie illam orationem. sicut homines in terra; et tunc non cogitamus de Deo Patre, quia invisibilis; sed de Ipso in Divino Humano suo, quia in hoc est visibilis; et Ipse in hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus; et sic Dominus nobis est Pater in caelis. Docuit etiam Dominus, quod Ipse et Pater unum sint; quod Pater in Ipso et Ipse in Pater sit; et quod qui videt Ipsum videat Patrem; tum quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum; et quoque quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium; et quod qui non credit Filio, non videat vitam; immo quod ira Dei maneat super illo: ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso. Et quia ita est, etiam docuit, quod Ipsi data sit omnis potestas in caelo et in terra. Dicitur in Oratione illa, `Sanctificetur Nomen tuum, veniat Regnum tuum,' et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod regnum Patris tunc sit quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; quare etiam Dominus mandavit discipulis ut praedicarent regnum Dei, et hoc est regnum Dei." [7.] "His auditis dixerunt antagonistae, `Recitatis multa Verbo, sed talia forte legimus illi, sed non reminiscimur; quare aperite coram nobis Verbum, et legite illa inde, imprimis id ibi, quod regnum Patris tunc veniat quando regnum Domini.' Et tunc dixerunt pueris. `Apportate Verbum,' et apportabant, et inde legimus haec sequentia: [1]Johannes praedicans Evangelium regni, dixit, Completum est tempus, appropinquavit regnum Dei (Marc. i. 14, 15; Matth. iii. 2). Ipse Jesus praedicavit Evangelium regni, et quod appropinquaret regnum Dei (Matth. [2]iv. 17, 23; ix. 35). Jesus mandavit discipulis, ut praedicarent et evangelizarent regnum Dei (Marc. xvi. 15; Luc. viii. 1; ix. 60: similiter Septuaginta, quos emisit, Luc. x. 9, 11). (Praeter alibi, ut Matth. xi. 5; xvi. 27, 28; Marc. viii. 35; ix. 1, [3]47; x. 29, 30; xi. 10; Luc. i. 19: ii. 10, 11; iv. 43; vii. 22; [[4]xvii. 20, 21;] xxi. [5]31; xxii. 18.) Regnum Dei, quod evangelizabatur, erat regnum Domini, et sic regnum Patris: quod ita sit, patet ex his, Pater dedit omnia in manum Filii (Joh. iii. 35). Pater dedit Filio potestatem omnis carnis (Joh. xvii. 2). `Omnia Mihi tradita sunt a Patre' (Matth. xi. 27). `Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra' (Matth. xxviii. [6]18). Et porro ex his, `Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur' (Esai. liv. 5). `Vidi, ....et ecce... sicut Filius hominis cui datum est dominium, gloria et regnum, et omnes populi et gentes.... Ipsum colent. Dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit' (Dan. vii. 13, 14). Cum septimus angelus clanxit, `factae sunt voces magnae in caelis, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum' (Apoc. xi. 15; xii. 10). [8.] Et insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in mundum venerit non modo ut redimeret angelos et homines, sed etiam ut unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso; nam docuit, Quod qui credunt in Ipsum, sit in illis et illi in Ipso (Joh. vi. 56; xiv. 20; xv. 4, 5). His auditis, quaesiverunt, `Quomodo ergo Dominus vester potest vocari Pater?' Diximus, `Ex illis quae lecta sunt; et quoque ex his, `Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ....cujus nomen.... Deus, Heros, Pater aeternitatis' (Esai. ix. 5 [B.A. 6]). `Tu Pater noster, Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen tuum' (Esai. lxiii. 16). Dixitne ad Philippum volentem videre Patrem, `Philippe, non nosti Me? Qui videt Me videt Patrem' (Joh. xlv. 9; xii. 45). Quis tunc alius est Pater, quam quem Philippus oculis suis vidit?' "His addimus hoc: `Dicitur in toto Christiano orbe, quod illi, qui ab ecclesia sunt, faciant Christi corpus, et sint in Ipsius corpore; quomodo tunc potest homo ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum, in cujus corpore est? Sin aliter, omnino exibit e corpore et adibit.' Ultimo informavimus illos, quod hodie Nova Ecclesia a Domino instauretur, quae intelligitur per Novam Hierosolymam in Apocalypsi, in qua cultus solius Domini erit, sicut in caelo, et quod sic Omne complebitur, quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur. "Confirmavimus omnia ex Verbo apud Evangelistas, et apud Prophetas, et ex Apocalypsi in qua de illa ecclesia a principio ad finem agitur, in tanta copia, ut defatigarentur audire. [9.] "His cum indignatione auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum; et tandem ruperunt illum, et exclamaverunt, `Locuti estis contra doctrinam ecclesiae nostrae; quae est, quod Deus Pater immediate adeundus sit et credendum in Illum; sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae: quare exite abhinc, et si non, ejiciemini:' et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt, et in errore discurrebant, et quidam inciderunt in abyssum, de qua in Apocalypsi (ix. 2), quae nunc est in plaga meridionali versus orientem, ubi sunt qui confirmant justificationem per solam fidem; et illi ibi qui confirmant illam ex Verbo, emittuntur in desertum, in quo feruntur usque ad extremitatem orbis Christiani, et commiscentur paganis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church