True Christian Religion (Chadwick) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. De Redemptione. Quod in Domino sint duo munia, Sacerdotale et Regium notum est in ecclesia; sed pauci sciunt, in quo unum et in quo alterum consistit, quare dicetur. Dominus ex munere sacerdotali dictus est Jesus, et ex munere regio Christus; et quoque ex munere sacerdotali in Verbo vocatur Jehovah et Dominus, et ex munere regio Deus et Sanctus Israelis, ut et Rex: haec duo distinguuntur inter se, sicut amor et sapientia, seu quod idem, sicut bonum et verum inter se; quamobrem quicquid Dominus egit et operatus est ex Divino Amore seu Divino Bono, ex munere suo sacerdotali egit et operatus est, at quicquid ex Divina Sapientia seu Divino Vero, ex munere suo regio. In Verbo etiam sacerdos et sacerdotium significat Divinum Bonum, ac rex et regium Divinum Verum: illa duo repraesentabant sacerdotes et reges in ecclesia Israelitica. Quod redemptionem concernit, pertinet illa ad utrumque munus; sed quid ejus ad unum, et quid ejus ad alterum, in sequentibus detegetur. Sed ut singula distincte percipiantur, expositio de illa dispescetur in canones seu articulos; qui erunt,- (i.) Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Caelorum, et per illa praeparatio ad novam Ecclesiam spiritualem. (ii.) Quod absque illa Redemptione nullus Homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere. (iii.) Quod Dominus sic non modo Homines, sed etiam Angelos redemerit. (iv.) Quod Redemptio fuerit opus pure Divinum. (v.) Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit quam per Deum incarnatum. (vi.) Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio quam [Dominus] ut maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, hoc est, Unionis cum Divino Patris sui; et non Redemptio. (vii.) Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae: et quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit. Haec nunc singulatim evolvenda sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church