True Christian Religion (Chadwick) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. De Glorificatione, per quam intelligitur unitio Divini Humani Domini cum Divino Patris, quod per passionem crucis plene peracta est, Ipse Dominus ita apud Evangelistas loquitur:

"Postquam" Judas "exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso. Si Deus glorificatus est In Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum" (Joh. xiii. 31, 32): hic glorificatio dicitur et de Deo Patre et de Filio, nam dicitur, "Deus glorificatus est in Ipso, et glorificabit Illum in Se Ipso;" quod hoc sit uniri, patet. "Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te" (Joh. xvii. 1, 5):

ita dicitur, quia unitio fuit reciproca, ac ut dicitur, Pater in Ipso et Ipse in Patre. "Nunc anima mea turbata est;" et dixit, "Pater, glorifica Nomen tuum; et exiit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo" (Joh. xii. 27, 28):

hoc dictum est, quia unitio successive facta fuit. "Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam suam?" (Luc. xxiv. 26):

"gloria" in Verbo, ubi de Domino, significat Divinum Verum unitum Divino Bono. Ex his clare patet, quod Humanum Domini sit Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church