True Christian Religion (Chadwick) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. Quod Dominus usque ad passionem crucis voluerit tentari, fuit causa, quia erat Ipse Propheta, et Prophetae olim significabant doctrinam ecclesiae ex Verbo, et inde repraesentabant ecclesiam, qualis illa fuit, per varia, et quoque per iniqua, dura et quoque nefaria, quae illis a Deo injuncta fuerunt. Dominus autem quia fuit ipsum Verbum, per passionem crucis ut Ipse Propheta repraesentavit Ecclesiam Judaicam, quomodo illa ipsum Verbum profanavit. Huic causae accedit haec, quod sic pro Salvatore utriusque mundi agnosceretur in caelis; omnia enim passionis Ipsius significabant talia quae profanationis Verbi sunt, et angeli illa spiritualiter, dum homines ecclesiae naturaliter intelligunt. Quod Dominus fuerit Ipse Propheta, constat ex his locis: Dominus dixit, "Non est Propheta minus honoratus, quam in patria sua, et in domo sua" (Matth. xiii. 57; Marc. vi. 4; Luc. iv. 24). Jesus dixit, "Non est conveniens Prophetam interire extra Hierosolymam" (Luc. xiii. 33); "Cepit.. timor omnes, laudantes Deum, dicentes, quod Propheta magnus suscitatus sit inter" illos (Luc. vii. 16);

Dixerunt de Jesu, "Ille Propheta a Nazareth" (Matth. xxi. [1]11; Joh. vii. 41, 40); Quod Propheta excitaretur a medio fratrum, cujus verbis obedirent (Deutr. xviii. 15-19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church