True Christian Religion (Chadwick) n. 145

Previous Number Next Number See English 

145. Nunc quia Dominus est ipsum Divinum Verum ex Divino Bono, et hoc est ipsa Essentia Ipsius, et quisque ex essentia sua agit quod agit, constat, quod Dominus continue velit, nec possit aliud velle, quam implantare verum et bonum, seu fidem et charitatem, cuivis homini. Hoc illustrari potest ex multis in mundo, ut ex his, quod omnis homo ex essentia sua velit, et cogitet, et quantum licet, loquatur et agat; ut pro exemplo, homo fidelis cogitat et intendit fidelia, homo honestus, probus, pius et religiosus, honesta, proba, pia et religiosa; et vicissim homo fastuosus, astutus, dolosus, avarus, talia quae cum essentia sua unum faciunt: hariolus non vult nisi hariolari; et stultus non nisi quam contra illa quae sapientiae sunt, garrire; verbo, angelus non volvit et molitur nisi caelestia, et diabolus non nisi quam infernalia. Simile est cum omni subjecto inferioris sortis in regno animali, ut cum ave, bestia, pisce, verme alato et non alato; unumquodvis cognoscitur ex sua essentia seu natura, ex hac et secundum hanc est cujusvis instinctus. Similiter in regno vegetabili, omnis arbor, omne virgultum, et omne olus, cognoscitur ex suo fructu et semine, quibus essentia sua innata est; nec potest quicquam exinde aliud produci quam sui simile et suum: immo ah essentia de omni humo, de omni argilla. de omni lapide, tam [1]nobili quam ignobili, deque omni minera et metallo, judicatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church