True Christian Religion (Chadwick) n. 146

Previous Number Next Number See English 

146. (iii.) Quod Divina illa Virtus et Operatio, quae intelligitur per missionem Spiritus Sancti apud Clericos in specie sit Illustratio et Instructio. - Operationes Domini, in praecedente articulo recensitae, quae sunt reformatio, regeneratio, innovatio, vivificatio, sanctificatio, justificatio, purificatio, remissio peccatorum, et demum salvatio, tam apud clericos quam apud laicos a Domino influunt, et recipiuntur ab illis qui in Domino sunt et Dominus in illis (Joh. vi. 56; xiv. 20; xv. 4, 5):

quod autem in specie illustratio et instructio, sunt causae, quia illae muneris eorum sunt, ac inauguratio in ministerium illas secum portat; et quoque credunt, quod dum ex zelo concionantur, inspirentur, sicut discipuli Domini, in quos Dominus inspiravit dicens, "Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. xx. 22; et praeter quae Marc. xiii. 11). Quidam etiam testantur, quod influxum [2]senserint. Sed probe caveant, ne sibi persuadeant, quod zelus, a quo multi corripiuntur, dum concionantur, sit Divina operatio in cordibus eorum; datur enim similis, et adhuc ardentior apud Enthusiastas, et quoque apud illos qui in extremis falsis doctrinae sunt, immo apud illos qui Verbum floccipendunt, ac naturam pro Deo colunt, et fidem et charitatem sicut in saccum post tergum rejiciunt; et dum praedicant et docent, ante faciem appendunt sicut quendam ventriculum ruminatorium, ex quo expromunt et egurgitant talia, quae sciunt victui inservire auditoribus. Zelus enim in se spectatus est excandescentia naturalis hominis; si intus in illa est amor veri, tunc est illa sicut ignis sacer, qui influxit in apostolos, de quo ita in Actis illorum:

"Visae sunt illis divisae linguae, tanquam ignis, seditque super unumquemvis eorum; unde impleti sunt omnes Spiritu Sancto" (ii. 3, 4). At vero si intus in zelo aut excandescentia illa latet amor falsi, tunc est sicut ignis incarceratus ligno, qui erumpit et incendit domum. Tu, qui sanctitatem Verbi, et Divinitatem Domini negas, desume queso tuum saccum e dorso, et aperi illum, quod libere facis domi, et videbis. Scio, quod illi, qui per "Luciferum" apud Esaiam intelliguntur, qui sunt qui ex Babele, dum intrant templum, et plus dum scandunt pulpitum, imprimis qui ex societate Jesu se nominant, abripiantur a zelo, qui multis est ex amore infernali, ac inde vehementius vociferentur, et suspiria altius e pectore trahant, quam illi, qui in zelo ex amore caelesti sunt. Quod apud clericos adhuc duae operationes spirituales sint, videatur infra (n. 155).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church